BCCCAP00000000000000000000761
302 SECTIO V : DE ACTIONE SC_IENTIPICA 290. - Est in primis memorandum quod socii Academiae· Clementinae Parisiensis ·sua studfa biblica usque ad perturba– tionem gallicam prosecuti · sunt (1), eorumque principia herme– nentica, additis prooemiis et adnotationibus, Modestus a Filot-• trano (t 1792) et Matthaeus a Lodi italice reddiderunt in de– cem et novem volumina (2). Porro iisdem principüs innixus Za– charias (Boccardi) a Sicignano (t 1833), provinciae Basilicatae seu Lucaniae alumnus et postea (1829) episcopus Cotronensis, typis. vulgavit tractatum introductionis in sacram Scripturam, in quo historicas populi hebraei notitias tradit et principia describit ad rectam Veteris Testamenti interpretationem, maxime quod ad libros propheticos spectat, necnon varias diversorum verborum significationes exponit aliaque ad hanc quaestionem utilia (3). Josephus Romanos (Joly) a St. Claude (1715-1805) geographiam sacram ac historiam physicam seu naturalem secundum notitias in sacra Scriptura contentas enucleavit (4); eius opus, quod vi– ginti quinque tabulis aere cusis exornatur, duas, complectitur· partes, in quarum prima per duodevíginti epistolas agit de iti– nere Abrahami a Chaldaea ad Chanaan, dé peregrinatfonibus populi in deserto, de nundinis hebraeorum, de tabernaculo, de· sacrificio, de templo, de mnsica, de Jerusalem vetere et recen– tiore, de apostolis de aliisque rebus non paucis ; in altera autem operis parte explicantur nomina ad res, arbores et animalia de– signanda, quae a sacris scriptoribus adhibentur. Tandem additur sat utile vocabularium nominum, quae in utroque Testamento le– guntur. Praeterea Franciscus Xaverius a Los Arcos (17 45-1812) notiones de singulis sacrae Scripturae libris sermone hispanico· (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Histo1·ia generalis. Pars. II, t. I, p. 331 sq. (2) Cf. Princip'i discussi della societa ebrea Clementina de' Gappuccini di .Parigi per facilita,·e l'intelligenza dei libri profetici e special?nente de' Sal?ni relativamente alla ling1ia originale, Macerata, 1789-1795. Modestus edidit 13·priora volumina, Matthaene– antem vol. XIV-XIX, quae complectuntnr partes IV et V totius operis gallioi. (3) Cf. Operetta didascalica p,·oposta a) giovani che applicai· si vogUono allo studio– della aaora teologia, Napoli, 1800. (4) Of. La g6or,raphie Bacr6e et les monmnents de l'histoi1·e sainte. Lettres ••. , avec des planches et des cm·tes géographiques. N oiivelle édition, augnientée dhme table geographique de tous les lieux dont il est jait me11tion dans la Bible, et l'histoire· naturelle de l'Ecrit1ire sainte, enrichie d'mi grand nombre de planches, Paris, 1784.. Antea prodierat ibidem, an. 1772. Cf. Études .Franc., 1902, t. VIII, p. 466-468- B. HURTER, Nomenclator litera1·ius, t. V, ool. 672.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz