BCCCAP00000000000000000000761

DE 8UB8IDII8 AD STUDIA PROMOVENDA 299 ues M. a Ratisbona (1812-1874) opus bibliographicum Bernardi ,a Bononia recognovit (1), multosque in illud inseruit scriptores, ,qui ab anno 1747 ad annum 1852 vixerunt (2). Opus sane im– perfectum tum ob numerum auctorum tum ob viam ac rationem -qua opera scripta, edita vel non edita, a:fferuntur; sed tamen vere utile ad cognoscendam litterariam Ordinis actionem illo temporis .spatio explicatam. In quo quidem scriptorum catalogo, legitur in praefatione ad lectorem, « invenies nomina quorundam virorum · -qui in republica litteraria bene cogniti et iure merito summis laudibus celebrati sunt; invenies alios minus cognitos, sed non minore ' laude dignos; invenies iterum alios eosque multos, de -quibus notitiae biographicae haberi minime potuerunt, sed eorum scripta tantum enumerantur; invenies demum aliquos, quorum ·scripta minoris forsitan pretii aestimabis »(3). Operis autem im- perfectio explicari potest ex rerum adiunctis, quibus opus com– ·positum est, siquidem nulla fere provincia tranquillitate gaude– ·bat, multaeque erant penitus abroga.tae. In huiusmodi laboribus bibliographicis exarandis excelluit Eduardus Alenconiensis (t 1928), qui locupletem atque utilissi– mam Bibliothecam marianam composuit, in qua singnlos libros recensere cúnatus est, quos de Beata Virgine · labentibus annis sodales Ordinis scripserunt (4). Notitias bibliographicas fere ne– glexit; libros, quos prae manibus habere potuit, immediate in- ,spexit atque descripsit; de reliquis autem fontes, e quibus titu– lum hausit, significare non omisit. 288. - Sub :finem saec. XIX eruditus Apollinaris a Valen– tia in Delphinatu (1829-1899) animum et vim eidem addente (1) Cf. KULLMANN•MAXIMILIAN SCHEIBENZUBER, O.F.M.CAP,, P. JohanneB Ma– ria Klein, Exprovinzial der vayriBohen Kapuzinerprovinz. Ein LebenB-und · Oharaotm·– , ..bild, Aschaffenburg, 1874; ANGELIKUB EBERL, GeBohichte der Bayrischen Kapuzine1·- 0rdensp1·ovinz, p. 578-582, Freibnrg, 1902. (2) Oatalogus soript01··um OrdiniB Minormn S. FranoiBoi Oapuccinorum ab anno 1747 uBque ad annum 1.852, sive A.ppendix ad Bibliothecarii scr-ipto1·1im Oapucoinorum .a P. Be1·na1·do Bononiensi eiuBdem OrdiniB editam anno 1.747, Roma, 1852. Brevi temporis spatio líber bis onditnr, panois mutationibus additis quas nnper signifi• oavit SILVESTER A DunUQUE, De Bibliographia F,·. Min. Capuooinorum, in Oollect. Franc., 1942, t. XII, p. 246 sq. (3) Cf. Oatalogus Bc1·iptormn, p. 3. , (4) Bibliot_heca Ma1•iana Ordinis FF•. Mfo. Oapuocino1·um, seu catalogus so1·ipto• ·..rum oi1udem Ordinis qui de B. V. Maria opera ediderunt vel nianusoripta reliqiieru11t, Romae, 1910. Prius in ilnaleota Ol'diniB e.ditnr, deinde separatim oum additam.entis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz