BCCCAP00000000000000000000761

DE SUÍISIDIIS .A.D STUDI.A. PROMOVENDA. 297" liae (1); praesértim vero in provinciis Germaniae recentiore• tempore coenobiorum bibliothecae secundum normas a su– perioribus adprobatas instruuntur et ordinantur (2). Quicumque absque legitimis superioris licentia ausus fuerit · libros ex .bil)liotheca extrahere eosque alibí adsportare in censu-– ram incurrebat, a qua tamen secundum declarationem an. 1787 factam minister prÓvincialis suos subditos absolvere poterat (3). 284. - Ut plurimum, bibliothecae aula mediocris erat et pauper ; aliqnae tamen tum amplitudine loci tum voluminum. numero praestantiores erant. Bergomi enim docta ac dives bi– bliotheca bene composita patebat in commodum etiam et uti– litatem virorum doctorum saecularium, . quibus e:fficaci adiu– mento exstitit illius praefect11s Faustinus a Bergomo, qui an.. 1803 e vita migravit (4). Pariter Archangelus a Liburno (t 1844)• in patrio coenobio praedivitem biblióthecam instauravit orna– tam_pretiosis librorum editionibus, codicibus manuscriptis et pergamenis, quae simul sumpta numerum 17,000 volumirium superabant (5). P!'aeterea Michael a Petra (t 1803) et Aloisius a Villafranca (t 1847) in eorum coenobio Maioricensi insignem quandam bibliothecam disposuere, quae optima fere totius in– sulae aestimabatur (6). Sed orones· tempore tribulationum sae– culi XIX ad nihilum redacta.e sunt vel in pnblicis civilibus bi– bliothecis earum libri adsportati (7). 285. - Bibliothecae praeficitur bibliothecarius, nempe « sa– cerdos caritate, urbanitate ac diligentia praeditus ; cuius partes erunt omnia rite ordinare ad commodum fratrum; libros ligan– dos superiori praesentare; catalogorum librorum accuratam lec-. tionem facere ut guardianus facilius· eligere possit illa antigua (1) Cí. ANTONIO DA CÁSTELBUONO, Rituale m,onastico cappucoino, p. 270-275, Oatania, 1858. (2) Vide opusoula in bibliographia huias oapitis allata. (3) Cf. ANTONIO DA CAS'l'ELBUONO, op. cit., p. 273, 11. 3 . . (4) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Histol'ia generalis. Pars II, t. I, p. 324. (5) Cf. Memoriale dei FTJ'. MM. Oappuooini della Tosoaiia, p. 315 sq., Firenze, 1932. (6) ANDRÉS DE PALMA DE MALLORCA, La antig!lja biblioteca de ios Capuchinos de Mallo1·ca, in Estudios Fmno., 1920, t. XXV, p. 367 sq. (7) De statu hodierno bibliothecarum Ordinis in OiYitatibns Foederatie, in .Cariada et in Germanía, of. Frnnoisoan Eduoat. Oonference, 1947, t. XXVIII, p. 393, 396 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz