BCCCAP00000000000000000000761

294 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA 280. - Curriculum studiorum septennale hoc temporis spatio immutatum remanet (1), et ita quidem ut cursus philosophicus per tres anuos et cursus theologicus per quatuor anuos produ– catur (2). Promulgato Codice iuris canonici minister generalis Josephus Antonius a S. Joanne in Persiceto declaravit (15 aug. 1922) numerum annorum sive pro litterario sive pro philosophico sive pro theologico cursu nullatenus esse minuendum atque no– minatim prohibitum esse uni anuo scholastico duorum vel plu– rium annorum materias assignare (3) ; postmodum autem (1 oct. 1925) addidit prorsus necessarium esse ad promovendos candi– datos ad Ordines sacros ut studiorum currículum ad normam can. 1363 quoad tempus perficeretur (4). 281. - Vacationes a schola non una lege semper determi– natae sunt. Secundum ordinationem capituli generalis an. 1761 illae tantummodo feriae erant admittendae, quas diuturnus pro - vinciae usus probaverat (5). Saeculo XIX vicarius generalis Si– gismundus a Ferraria pro provinciis sibi subiectis statuit (13 nov. 1830) ut quotidie legeretur seu publicae haberentur lectiones in scholis a dominica in Albis usque ad festum S. Francisci; dein– ceps vero a commemoratione omnium defunctorum usque ad dominicam septuagesimae, quintis quoque feriis, ut supplerentur feriae quadragesimales (6). In statutis ab Anastasio Hartmann an. 1843 confectis seu probatis abolentur vacationes quae in veteri elencho recensebantur, atque sequentes statupntur, ni– mirum : scholae vacant singulis diebus dominicis et quintis fe– riis; a vigilia Nativitatis Domini usque ad primum anni diem; a feria quinta ante quinquagesimam usque ad diem Oinerum ; a dominiea Palmarum usque ad Pascha; per octobrem mensem totum usque ad diem 2 novembris (7). Paulo post, scilicet or- (l) Cf. MELCIIIOR A POBLADURA, HiBto,·ia generaliB. Pars II, t . I, p. 317 sq. (2) Cf. ConBtitutioneB an 1.909 n. 170; Oo11stitutio11eB an 1.925, n. 186, In pro– vinoiis imperio austriaco subieotis oursus philosophions biennio absolvebatnr. Vi– sitator apostolious provinoiae Subalpinae (Pedemontii) an. 1771 ita ourrionlum studiornm disponehat: philosophia per duos annos; soientia moralis per quatnor annos; theologia per quinque annos. Cf. BC, t. IX, p. 63 sq, (3) Of. AOC, 1922, t. XXXVIII, p. 245. (4) Cf. AOC, 1925, t. XLI, p. . 237. (5) Cf. Collectio authentica, in AOC, 1892, t. VIII, p. 244, n, XIV. (6) Encyclicae, in Aroh. Gener. Ordinis. (7) Cf. Monmnenta AnaBtaBiana, t. I, p. 51, V.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz