BCCCAP00000000000000000000761
DE SYSTEM.ATIC.A STUDIORUM R.ATIONE 289 fl,llimo monitis et praeceptis Summi Pontificis testatus est (1). Atqui iuxta mentem'superiorum Ordinis, inphilosophia tradenda minime admittendae erant doctrinae neque formulae philoso– phicae quae modernis factiosisque civilium rerum et iuris novi amatoribus, excusatoribus vel defonsoribus placere solebant, sed lectores illas respuere ac refutare enitentur et per scholasticam tali nomine dignam totis viribus impedire, « ita ut nostrorum institutio sit tota romana, tota scholastica, totaque franciscana sub auspiciis seraphici magistri nostri S. Banaventurae » (2). 274. - Et revera Ordo noster etiam hoc tempore doctrinam S. Bonaventurae magno curo honore prosecutus est. Nicolaus a Bustillo suis iam laudatis litteris lectores exhortatur « ut se ac– commodent sententiae S. Bonaventurae, sequendo mentem S. Augustini in sacra théologia » (3). Porro Aegidius á Oortona ve– hemens pronuntiavit hortamentum praecipiendo ut peculiari cum solemnitate commemoratio sexies saecularis ah ortu Seraphici Doctoris an. 1874 ab omnibus celebraretur (4). Postmodum autem su:ffragatores capitúli generalis an. ·1884 statuerunt id quod tandem in constitutiones Ordinis inserendum erat, · nimirum : « In philosophicis atque theologicis facultatibus exponatur op– tima tutissima doctrina Seraphici Doctoris S. Benaventurae et Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis » (5). Lectores igitur hos duos doctores uti duces et niagistros praecipuos venerari debent; sed insuper « magni faciant opera ceterorum doctorum franci– scalium, praesertim sapientissimos libros doctoris mariani.et sub– tilis Scoti » (6). . Feliciter nova operum S. Bonaventurae editione a Patribus (1) Cf. Bullarii rege8tum, n. 4422, in AOC, 1897, t. XIII, p. 22. Joannes M. (Viggiano) a Potenza (t 1887), prov. Romae, enoyolioam Leonis XIII, die 4 aug. 1878, fortiter propngnavit atque philosophiam S. Thomae Aquinatis esse olavem ~t fundamentum totius veritatis, dam extra ipsam nonnisi errores inveniantur: In expositione antem prooedit magis more npologistae quam philosophi, sed haud oommunem eruditionem oatendit: of. Tomisnio o niohilismo 1·azionale e8tetico-niorale– religioso e sociale. Studi 1netaji8ici e di filosofia della btoria sulla Enoiolica 4 ago8to 1879, Napoli, 1880, (2) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 104, 106. (3) Cf. Encyclicae, in Aroh. Gener. Ordinis. (4) Hortamentum huiusmodi foliis eeparatis editum et vulgatum est. (5) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 102; C&nstitutionea cm 1909 1 n. 170; Oonstitutiones an. 1925, n. 191, (6) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 141. 19. - Hiatoria generaliil
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz