BCCCAP00000000000000000000761

DE SYSTEMATICA STUDIORUM RATIONE 287 et post promulgatum Oodicem inris canonici etiam aantus eaale- siastiaus praecipittir (1). · 271. - Hisce nostris diebus missionum scientia valde colitur. Inter qu:aestiones, quas studiorum visitatores secundnm J ose– phum Antoriium a S. Joanne in Persiceto investigare debebant una haec erat: utrumne « alumni cognitionem aliquam (acquire-. rent) scientiae dictae missionologiae, et amorem apostolatus ínter in:fideles et acatholicos » foverent (2). De:finitoríum autem gene– rale, die 5 aprilis an. 1929, Hlam scientiam inter disciplinas au– xiliares cursus theologici inclndebat (3). Imo capituli generalis an, 1938 suffragatores valde expediens esse edixerunt ut quae– libet provincia aliquos iuniores sacerdotes in re missionologica theoretice et practice erudiret ; quapropter specialis quaedam ad hoc propositum schola in collegio internationali de Urbe sta– tuenda erat, uti revera an. 1940 factum est (4). 272. - Magnum momentum semper tribuitur studio sacrae eloqum'litiae secundum Ordinis consuétudines laudabiles. A.nasta– sius Hartmann in suis pro provinciis italicis confectis statutis an. 1843 postulabat ut in cursu theologico per tres annos sacra eloquentia doceretur (5). Praeterea ordinationes capituli genera– lis an. 1847 prohibuerunt quominus facultas concionan'di conce– deretnr his qui per duos saltem anuos studio huius disciplinae operam non dedissent (6) ; insuper minister generalis Venantius a Taurino, dum de hac ordinatioue exsequenda superiores pro– vinciae Tirolensis eximebat, « graviter inculcabat ut hoc studium Oapuccinis ubique maxime necessarium in ultimo theologiae anno ea maiori cum assiduitate susciperetur, atque ideo vehementer desiderabat ut pro ista quoque cathedra summi momenti spe– cialis maximeque idoneus lector deputetur » (7),. Statnta gene– ralia an. 1884 praescribunt ut per integrnm annum eloquentia (1) Cf. OonBtituHones an. 1925, n. 186; Ordinationes an. 1928, n. 258; et AOC, 1930, t. XLVI, p. 3. (2) Cf. AOC, 1925, t. XLI, p. 205, n. 37. (3) Cf. AOC, 1930, t. XLVI, p. 5. (4) Cf. AOC, 1938, t. LIV, p. 148; 1939, t. LV, p. 81 sq.; 1940, t. LVI, p. 142-151. (o) Cf. Monumenta ..4.naBtasiana, t. I, p. 51. (6) Cf. OrdinationeB et deoiBioneB; p. 356, n, 65, (7) Cf. BC, t. X, p. 199. Vicle etiam SALVATORE DA ÚZIERI, Regolámenti per gli studi, p. 18, n. 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz