BCCCAP00000000000000000000761
284 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA a singulari professore tradebatur (1), quam normam pro universo Ordine an. 1884 capitulum generale sancivit; illa vero nondum hodiernam amplitudinem obtinuerat, quippe quae fere unice ge– neralem et particnlarem uniuscuiusque libri sacri introductio– nem complectebatur (2). Percrebrescentibus autem errorib1.1s, ne– cessarinm :fiebat ut huiusmodí sacra disciplina maximopere com– mendaretur et excoleretur, ita ut primarium locum ínter eccle– siastica studia obtineret (3). Minister generalis ,Josephus Antonius a S. Joanne in Per– siceto, Sedis apostolicae monitis et praescriptionibus obsequens, declaravit (17 sept. 1924) ut futuri sacrae Scripturae lectores ad scholas Pontifi.cii Institutí Biblici mitterentur, eorumque delectio necnon librorum in scholis ab mis adbibendorum selectio uni ministro generali reservavit (4). Tandem ad stud.ia bíblica alt.ius promovenda et diligentius excolenda, in commodum totius Or– dinis, Hierosolimis singularis qnaedam erecta est domus, quae an. 1936 inauguratur (5). 267. - De theologia dogmatioa et nwrali fere nil.liÍ nobis ad– dendum est (6), nisi quae ad tempus et modum illas tradendi spectaut. Apud aliquas enim nationes theologia dogmatica et moralis simul tradebantur, ita tamen ut mane una, vespere au– tem altera explicaretur; apud a.lías gentes e contrario post ex– planatam per aliquot roen.ses theologiam dogmaticam, expla– natur theologia moralia, ita ut uterque cursus, dogmaticus scí– licet et moralis, simul quadriennio absolvatur; apud alias de– nique totns cursus dogmaticus cursui morali praemittebatur. « Per se tamen norma prima di:fficillime, secunda facilius, tertia 1ibentissime et communius consulenda» est (7). Venantius a Lisle– en-Rigault clara methodo singulas partes, quas bodiernum theo– logiae studium complectitur, exposuit (8). 268. - Necessitas disciplinae iiiris canonici tune maxime ap– paruit, quum post dimidium saec. XVIII frequentes contentio- (1) Cf. Momintenta Anastaaiana, t. I, p. 51, art. IV. Vide suprn, p. 270. (2) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 140. (3) Cf. VENANTIUS A LISLE•EN-RWAULT, in AOC, 1920, t . XXXVI, p. 46. (4) Cf. De studiis Soripturae saorae, p . 15-22, Romae, 1925. (5) Cf. AOC, 1938, t. LIV, p. 109, 135, (6) Cf. MELCHIOR .i. POBLADURA, Historia generaÍiB. Pars II, t. I, p. 344-371. {7) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 139. (8) Cf. AOC, 1920, t. XXXVI, p. 28 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz