BCCCAP00000000000000000000761

282 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA scientiae natiirales in curriculo philosophico explicandae maxime rommendantur. Manifestum est quod in provinciis, in quibus, relicta philo– sophia scholastica, post medium saeculum XVIII tradebatur phi– losopbia recentior, physica magnam occapabat partero (1). In re– formatione a:i:t. 1778 in provinciam Ooloniensem inducta inse– rendae erant in curriculum studiormn quoque geometria et al– gebra; illud tamen decretum íratres potius inviti quam libenti animo susceperunt (2). In statutis pro italicis provinciis an. 1843 adprobatis exigebatur ut duo professores in cursu philosophico 1iiathesim et physicam explanarent (3), quae quidem disciplinae explicabantur guoque in studiis generalibus Bononiae et Firmi una cum linguis orientalibus (4). Attamen nosse oportet scien– tias naturales, praesertim physicam et mat.hesim nonnisi an. 1884 in scholasticum universi Ordinis programma fuisse insertas, et quidem ut « aliquid accessorium » ; insuper in earumdem expla– natione « praeferri debet quod iuxta exigentias temporum et locorum maiori nobis adiumento et salutari ornamento erit ad digne et honorabiliter conversandum inter saeculares peritos et imperitos et sacrum ministerium efficacius exercendum ». Op– tandum etiam foret ut in conventu cursus philosophici habe– rentur utiliora instrumenta, quibus scientia physica congruis ex– perimentis comparatur (5). eq.; VENANTIUS A LISLE-EN•RIGAULT, Litt. encyclicae die 6 ian. an.1920, in AOC, 1920, t_ XXXVI, p. 15 sq. (1) Immo hanc ob cansam aliqni iroprobabant cnrsnm philosophicnm Francisci a Villalpando. Cf. BUENAVENTURA DE CARROCERA, Un capítulo de Za MBtoria de la filoso/fa en España, in Estudios Franc., 1948, t. XLIX, p. 380. (2) Animadvertebat eniro ' scriptor annalinm provincias: -« Quia praesertim PP. Conventuales et Strictioris Observantiae earnm ntilitatero, necessitatem et praestantiam, non censeo nt vere talero, sed potins ad lenooinandnm vanae alte– fati domini (Fllrstenberg) in iisdem complacentiae altnro bncoinabant; ... ntrnm vero scientiae geometriae et algebrae promovendis ad sacros ordines sint necea• sarioe, doctioribns diindioandnm r_elinqno ; sane patres Oonoilii Tridentini de il– larnm notitia nihil statnernnt.». Cf. E. MosSMAIER, Beitriige :mr Geschichte des ehe– ma!igen Kapwzinerlcloste,·s #U Münoter, p, 52, (3) Cf. Monumenta .A.nastasiana, t. I, p. 50, art. IV. (4) Vide siipra, p. 270. (5) Cf. AOO, 1887, t. III, p. 104, 106 sq.; VEU.NTIUS A LISLE•EN-RIGAUL, in AOC, 1920, t. XXXVI, p. 24 sq. ; Bi!:RNARDUS AB ANDERMATT, in AOC, 1901 t. XVII, p. 78.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz