BCCCAP00000000000000000000761

280 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA mandata studiorumque rationem servent; guardianis, directo– ribus, lectoribus et praeceptoribus obediant, eosque ut patres honorent atque diligant » (1). Praeterea signi:ficatur quandonam et quomodo a studiis ipsi amovendi sint (2). Ministri generales saepe de iuvenum institutione atque edu– catione disseruerunt aptaque praebuerunt monita et horta– menta (3). 3. - De disciplinis tradendis. 261. Praenotanda. - 262. De progressu studii littemrum hurrfaniorum. - 268. Grammatica et rhetorica. - ~64. De cursu philosophico. - 265. Disciplinae cursus theologici. - 266. Sacra sc1·iptura. - 267. Theologia dogmp,tica et moraUs. - 268. Jus canonicum. - 269. Hi– storia ecclesiastica et 'patrología. - 270. Theologia' pastoralis, asce– tica et mystica, liturgia, cantus ecclesiasticus. - 271. Missionologia. - 272. Eloquentia. 261. - Id quod veteres Ordinis constitutiones comparate ad necessaria studia statuerant, ut quis concionatoris officium su– sciperet, nimirum ut per triennium philClsop hiae, per quatrien– nium autem theologiae vacaret, paulatim clarius enucleatur et singulae disciplinae per septenuium tradendae magis distincte proponuntur, necnon aliae adducuntur, quae . ante currículum philosophicum dimetiendum explicari debent, videlicet ut can– didati in litteris humanioribus rite instructi ad philosophiam ac– cedant. Illud etiam est animadvertendum quod saepe antequam lege quadam generali praescriberetur studium alicuius discipli– nae, ídem in unam aut in plures provincias usu iam inductum fuerat. Fere semper multo plures disciplinae in currJculo ordinario studiorum traduntur, quam apertis verbis lege particulari si– gni:fiéantur, quandoquidem iure communi res statuuntur, ad quod remittit ius particulare. Iuvabit tamen sparsa elementa in unum simul colligere. Separatim igitur sermo erit in hac paragrapho de disciplinis in cursu inferiori seu humaniorum litterarum tra- (1) Cf. Oonstitutiones an. 1909, n, 174; Oonstitutiones an. 1925, n. 190. (2) Cf. Oonstitutionea -an. 1909, n. 176; Oonatitutionea an. 1925, n. 190. (3) Cf. De peculiari iuvenum institutione ad mentem euperiorum generálinm actam est aupra, p. 196.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz