BCCCAP00000000000000000000761
278 SECTIO V: DE ACTIONE SCIENTIFICA nandum decreverunt, qui singula provinciarum studia aut per se aut per interpositam personam visitandi auctoritate polleret » (1). Et sane Venantius a Taurino Bernardum a Neapoli nominaverat « visitato1·em omnium studiorum». Ita quoque Josephus Antonius a S. J oanne in Persiceto programma seu normam quandam vulgavit ut actionem visitatorum studiorum faciliorem efficacio– remque redderet (2). Denique animadvertendum est quod Venantius a Lisle-en– Rigault suis litteris encyclicis die 6 ianuarii an. 1920 datis mini– stros provinciales adhortabatur nt una cum suo definitorio consi– liimi stiulioritm constituerent, cuius esset praecipua cura recte omnia ordinare, manuales libros adhibendos seligere, rationem studiorum pro provincia determinare, et alia huiusmodi facere(3). 258. - Omni cum cura satagebant moderatores Ordinis ge– nerales ut lectores maxima cum sollicitudine munere suo fun– gerentur; quapropter si ex una parte omnia obstacula removere conabantur, ex altera, meliori quo fieri poterat modo, opportu– nas commoditates et adiumenta eisdem procurabant. Itaque monentur superiores locales « ne lectores et studentes distra– hant in studiis, imponendo eis alios labores extraordinarios absque gravi necessitate »; jmo tum lectoribus tum clericis cum amore vere materno omnia necessaria provideant (4). In– super ut maiori libertate gauderent in explendo munere, lectores coenobiis uti guardiani praeesse non poterant, sed tantum uti vicarii familiam religiosam regere (5) ; monentur etiam ut a prae– dicatione ordinaria se abstineant, praecipue extra suam sedero (6). In grati animi signum, lectoribus per duodecim annos philo– sophico vel theologico magisterio laudabiliter perfunctis, a de– finitorio provinciali lectoris emeriti et Admodum Rev. Patris datur titulus (7): Praeterea eximuntur a horis minoribus in choro (1) Cf. BC, t. X, p. 481. (2) Cf. AOC, 1925, t. XLI, p . 206. 'l'italus praefeoti stadiorum in legibus Ordini11 non legítur, of. de eo VENANTIUB A LISLE-EN-RIGAULT, in AOC, 1920, t. XXXVI, p. 82 sq. (3) Cf. AOC, 1920, t. XXXVI, p. 82. (4) Cf, Ordinationes et decisiones, p. 354, n. 58; 01·diuatio11es an. 1.928, n. 25a, § 1, n. 254. (5) Cf. Ordinationee et decisiones, p. 355, n. 64; 01·dinationes an. 1.928, n. 259. (6) Cf. Oi·dinationes et decisiones, p. 355, n. 63; Ordinationes an. 1884, in AOC, 1887, t. III, p. 230; Oonstitutionea an. 1909, n. 174; Oonstitutionee an. 1925, n. 193. (7) Cf. Ordinationes an. 1928, n. 328, ~ 2, p. 104. Ordinationes et decisiones,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz