BCCCAP00000000000000000000761

DE SYSTEMATICA STUDIORUM R.\TJONE 277 quibus educatio et institutio tempore novitiatus incepta perfi– ceretur. Secundum legem in capitulo generali an. 1775 prae– scriptam, · « semel saltem in septimana, aliquam conferentiam moralem in scholis illis (studentibus) proponant lectores ut sic simul in spiritu et scientia proficere queant» (1). Porro aucto lectorum numero, necesse fuit aliquem ex eis, vel alium ex fa– milia sacerdotem seligere, cui iuvenum studentium spiritualis moderatio seu directio committeretur. In comitiis generalibus an. 1884 celebratis huiusmodi consuetudo iam in aliquas pro– vincias inducta Jaudatur et approbatur (2); mos autem iam fore obligatorius ·evasit post Oodicis iuris canonici (can. 588, ~ 1) promulgationem. !taque minister generalis Venantius a Lisle– en-Rigault suís litteris circularibus (6 ian. 1920) ciare munus directoris in studentibus moderandis explanavit et exploravit (3). Tandem hodiernis constitutionibus praescribitur institutio di– rectoris, qui eisdem dotibus praeditus sit oportet ac magíster novitiorum (4). Pari modo ac informatio atque ad pietatem conformatio cle– ricorum uni directori committitur, ita studiorum seu disciplina– rum cura et ratio alteri reservatur, quamvis utrtimque o:filcium ab uno eodemque exerceri possit. Anastasius Hartmann - abs– que dubio memor rationis studiorum quae apud Helveticos vigebat - in suis pro italicis provinciis statutis disciplinam scholarum .praejecto studiorum concredendam esse censebat, qui solus directe cum ministro provinciali vel cum ipso generali ministro rem ageret (5). Et revei•a videtur alícubi saltem munus et vocabulum in usum fuisse deducta, siquidem coetus generalis congregatús Romae die 6 iunii an. f865 considerans « titulum p 1 raefect'i iurisdictionem involvere, guare neminem praefectum provincialem, ne auctoritas patris provincialis diminueretur atque nullo Ínodo laederetnr, sed solum praepositum generalem nomi- (1) Ex litt. enoyoliois Erhardi ·a Radkersbnrg in Aroh. Ord,; VENANTIUS A LISLE·EN-RIGAULT, Monumenta ad OOnBtitutiones, p. 489. (2) Cf. AOC, 1887, t. lII, p. 78, 81. (3) Cf AOO, 1920, t. XXXVI, p. ~3 sq. (4) Cf. OonBtitutioneB an. 1925, n. 31 et 184; of. deolaratio definitorii generalis die 5 maii an. 1936, in AOC, 1936, t. LII, p. 116, n. IX. De - magistro ve! di– reotore spiritus vide supra, p. 194; VrGILIUS ALT, O.F.M.CAP., De potestate ma– gistri spi1·itu~ ad normam canoniB 588, Romae, 1949, (5) Cf. Monunienta Ánastasianii, ·t. I, p. 50, art. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz