BCCCAP00000000000000000000761

276 SECTIO _V; DE AC-J'.IONE SCIENTIFICA 257. - Recentiores Ordinis constitntiones secundum veterem usuro et spiritum apprime recensent et dotes et qualitates quibus insigniti sint oportet lectores, necnon munera quae ipsi exercere debent. Sedulo « eligantur inter concionatores solemniter pro– fessos, qui pietate, doctrina., alacri ingenio et sermonis facilitate; scientiarum amore, praecipne autem moruro probitate ac vitae integritate inter ceteros emineant, ut iuvenes sibi commis'sos bonitatem pariter et disciplinam et scientiam docere valeant » (1). Si quis autem sacerdos nondum solemniter professus magisterio peculia:dbus in adiunctis perfungatur, is ad normam ordinatio– num generalium an. 1884 appellabatur pro-lector, atque tempus ante professionem insumptum in docendo minime computandum erat ad lectorum privilegiis postmodum fruendum (2). Pacificus a Seggiano pro-lectores vocabat ill<_>s magistros qui ad tempus absque publico scientiae testimonio magisterium exercebant (3); secundum vero declarationem definitorii generalis (2 iun. 1936) eodem insigniuntur titulo illi qui in cnrriculo sive philosophico sive theologico accessorias disciplinas tradunt, vel qui a defini– torio provinciali stabiliter deputati non sunt ad docendum (4). Praeceptor vocabatur sacerdos professorio praefectus, cuius munus magis ad magistrnm spiritualem accedebat quam ad le– ctorem ; nullaque alia immunitate gaudebat quam vacatione ab . horis canonicis in choro recitandis, idque tantummodo illis tribus diebus, quibus praelectiones litterariae habebantur (5). Nunc au– tem eodem vocabulo designantur magistri in seminariis sera– phicis, qui esse debent « scientia, litteratura, prudentia, morum gravitate, religiositate et pietate conspicui, et semel electi ne facile mut,entur » (6). Ita insuper vocantur qui in curricnlo vel philosophico vel theologico disciplinas accessorias docent (7). Lectores non solum varias disciplinas scientificas iuvenibus clericis tradebant, sed nt suo munere plenim; et accuratius pet– fungerentur, eis opus erat suos scholares instruere rerum spiri– t,ualium scientia per ascetica monita et opportunas collationes, (1) Of. Gonstitutiones an. 1909, n. 173; Gonstitutiones an. 1925, n. 192. (2) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 146. (3) Cf. AOO, 1911 1 t. XXVII, p. 282. (4) Of. AOC, 1936, t. LII, p. 148, n. XX. (5) Of. Ordinationes et decisiones, p. 353, n. 55,. p. 354, n. 57. (6) Of. Ordinationes an: 1928 1 n. 249. (7) Cf. AOO, 1936, t. LII, p. 148.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz