BCCCAP00000000000000000000761

274 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA dexteritate diiudicandum erat, sed potissimum de bonitate vitae et integritate moruro (1). Ordinationes capituli generalis an. 1847 consuetudinem con– trariam quarundam provinciarum reprobantes, quae per elec– tionem lectores constituebant, absolute praecipiunt ut omnes instituantur per concursum ante duos menses indicendum et per pluralitatem suffragiorum obtentam in examine subeundo coram ministro prov-inciali eiusque definitorio, necnon adstantibus duo– bus sive in actu sive emeritis lectoribus (2). Commissarius et procurator Ordinis generalis an. 1850 hoc statutum urgebat ob– servandum in provincia Panormitana (3), et deinde an. 1854 mi– nister generalis statutum renovavit pro omnibus Siciliae p1'0- vinciis (4), idemque factum est an. 1875 pro religiosis in Gallia sodalibus (5), postqnam in coetu seu commissione generali an. 1865 de eo negotio fuerat disceptatum (6). In generalibus vero statutis an. 1884, ubi de electione lectorum agitm, mentio nulla :fit de concursn faciendo (7). Pari modo illud statutum praeter– mittunt constitutiones an. 1909, asserendo lectores eligendos esse secundum provinciarum consuetudines (8); item faciunt constitutiones an. 1925, quae statuunt professores instituendos esse secundum canonicas ordinationes et probatas provinciarnm consuetudines (9). Ministri generales sermone paulo magis per– spicuo usi sunt. Etenim Pacificus a Seggiano, vetus capituli generalis an. 1847 (10) renovans statutum, declaravit « quod pu- (1) Cf. ibid. Hio animadvertendmn est singularem ordinationem an. 1772 a vi– sitatore apostolioo provinoiae Pedemontana" faotam aliquatenus severam videri, nimirum : « Oathedras omnes in posterum per conoursum dist1·ibuendus, postquam exeroitia singuli peregerint, minister provinoialis a singulis oonv,mtibus expostulet iudioium religiosorum oollegialiter ferendum de vita et moribus oandidati; et tuno digniori in soientia et disciplina religiosa munus oonferat». Cf. BC, t. IX, p. 63. (2) Cf. Ordinationes et decisiones, p. 355, n. 62. (3) Cf. ANTONINO DA CASTELLAMMARE, Storia dei Fr. Min. Cappitccini della pro- vincia di Palermo, t. IV, p. 251, Palermo, 1928, (4) Cf. Regola,nenti pe,· gli shidi, p. 11 sq. (5) Cf• .Relazione intorno al governo del P. Egidio da Cortona, p. 19, Milano, 1884-. (6) Cf. BC, t. X, p. 481. (7) Cf. AOC, 1887, t . III, p. 14-6. (8) Cf. ConBtit1itiones an. 1909, n. 173. (9) Cf. Constit1itiones an. 1925, n. 192. (10) Scilicet nominandi sunt illi • quorum boni et irreprehensibiles mores per dooumentum 1>robati fnerint ». Cf. 0rdinationes et decisiones, p. 355, n. 62.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz