BCCCAP00000000000000000000761

DE SYSTEMATICA STUDIORUlll RATIONE 273 athenaea seu ad scholas aca.demicas ipsis amplius pateret (1), subsidia praesto erant ad lectores Ordinis rite instituendos et effingendos ; imo B ernardus ab Andermatt maximopere exop– tabat ut futuri professores academicas praelectfones in univer– sitatibus frequentarent. Ait enim: « Una ex principalioribus su– periorum·curis esse debet providere ut capaces, idonei et doctrina praestantes eflormentur lectores ... .In locis non paucis hodie ipsis facultas est aliquot religiosos qui studioruin currículum in Ordine iam cum laude absolverunt, perfectius excolendi in aliqua universitate catbolica aut instituto superiore, et praesertim in disciplina determinata, ad quam postea docendam vocantur, ap– tiores reddendi » (2). Ab anno 1908 potissimum hanc ob causam selecti iuvenes ad collegium internationale de Urbe mittuntur, quocirca tum constitutiones (8), tum ministri generales (4) adhortantur provin– ciarum superiores ut studiosos iuvenes illuc destinent ; ad alias autem academias . sive universitates absque ministri generaús licentia in scriptis obtenta, iJlos mittere non possunt (5). Sed quia aliquando accidere potest ut religiosi sodales etiam universitates civiles ad aliquam disciplinam seu particularem scientiam adi– piscendam adire cogantur, ministri generales Josephus Antonius a S. Joanne in Persciceto et Donatus a Well~ peculiaria pro illis promulgavere statuta (6). 255. - Lectores non arbitrio superiorum provinciae ad munus exercendu.m deputantur, sed illis tantummodo seligendi .sunt qui, superato periculo, per concursum cathedras obtinuerint (7). Necessitas istiusmodi concursus indesinentur urgetur, quia aliter facere « esset contra . statuta Religionls et universalem pra– xim » (8). In hoc autem certamine non solum de scientia et (1) Vide supra, p. 259. (2) In litt. Enoyolioie (2 febr. 1901), in AOC, 1901, t. XVII, p. 77. (3) Gonstitutiones an. 1909, n. 182; Oonstitutiones an. 1925, n. 201. (4) Cf. VENANTIUS A LIBLE-llN-RIGAULT, in AOC, 1920, t. XXXVI, p. 85 sq.; VIGILIUB A VALSTAGNA, in AOC, 1932, t. XLVIII, p. 233 i DONATUS A WELLE, in AOC, 1939, t. LV, p. 193. (5) Cf. Oonstitutiones an. 1925, n. 201. (6) ()f. Statutum pro iuvenibus nostriB soholas uni1Jersitatum vel inatitutorum civi• 1ium adeuntibuB 1 Romae, 1926; AOC, 1939, t. LV, p. 145-148. (7) Cf. MELOHIOR A PoBLADÚRA, Historia generalis. Para,. II, t. I, p. 294 eq. (8) Ita deolarn.vit an. 1 178.2 definitorinm generale. Cf. Ordinationea et deoisioneB. Ápp., p. 23 1 n. t'lS, 18. - H,,toria D•n~rali,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz