BCCCAP00000000000000000000761

-272 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA non valuit (1). Nibilominus Pius X novo generali ministro postea electo praecepit ut « absque mora Oollegium Seraphicum Inter– nation3,le in Urbe erigant atl superiorem institutionem selec– torum studiosorum Ordinis, opportuno edito statuto disciplinae religiosae et scienti:ficae, quo ipsum Oollegium regatur > (2). Porro Pacificus a Seggiano statim ad opus manus admovit, et translatis futuris missionariis ad S. Laurentium extra muros, ,sedem collegii internationalis apud aedes collegii S. Fidelis instituit an. 1908, donec hodiernum collegium S. Laurentii Brun– ,dusini an. 1911 inauguratur (3). Alumni praesentandi erant a ministris provincialibus ex bis selecti qui curriculum studiorum in provincia laudabiliter absolvissent. Finis autem instituti « po– tissimum fereque unice eo spectat ut franciscana iuventus eam– dem doctrinam ex eodem hauriat fonte ; sicque eadem ubique methodns unaque sit docendi ratio, quae animis mutuo amore devinciendis plurimum confort l) (4). , Magnum interest curo studiis generalibus saec. XIX discri– men, quia nunc alumni academicas aulas adeunt, antea vero ,disciplinae variae nostratibus in monasterio tradebantur totum– que studiorum curriculum inibi emetiebantur. 2. - De lectoribus et studentibus. ·254. - Praeparatio techn-ica lectorum. - 255. Eorum electio. - 256. Numerus. - 257. Qualitates et munera. - 258. P1·ivilegia et exemp– tiones. - 259. Lectorum 1·emotio. - 260. De clericis studentibus. 254. - Verum quidem est quod omni contentione in lecto– ribus Ordinis usqueadhuc expetebatur ut scientia, eruditione ac peritia iidem essent praediti, quae ad munus sibi commissum fructuose obeundum requiruntur; attamen usque ad finem fere saec. XIX de propria formatione peculiari seu professionali, ut aiunt, eisdem impertienda nihil actum est, sibique soli relicti propria industria suoque ingenio fidentes praeparationem con– quirere satagebant. Ex tune autem, quum aditus ad publica (1) Vide s,;p,·a, p . 259. (2) Of. AOC, 1908, t. XXIV, p. 171, n. VI. (3) Cf. AOC, 1908, t. XXIV, p. 363-369; AOC, 1910, t. XXIV, p. 110 ; 1911, 1;. XXVII, p. 372. (4) Cf. AOC, 1909, t. XXV, p. 27.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz