BCCCAP00000000000000000000761
268 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA 250. Seminaria clericorum seu professoria, libi hi simul ha- bitare tenebantur antequam ad studia promoverentur, hac aetate· considerari debent uti quaedam litterarum humaniorum scholae, quandoquidem absque aliqua litteraria eruditione inibi perfi– cienda minime instaurabantur (1) ; sed nunc iám, seminariis se– raphicis instauratis, eiusmodi professoria sublata sunt. Non semel ipsi civiles magistratus postulabant ut clerici, no– vitiatu expleto, mox studiis vacarent, uti pro regno Siciliae, decreto die 3 septembris an. 1782 facto, statutum est (2) . Item in provincia Coloniensi < ad saepius repetitas instantias serenis– simorum principum ac magnatum » obtenta prius licentia mi– nistri generalis Erhardi a Radkersburg, huiusmodi seminaria clericorum abrogantur an. 1785, atque clerici omnes statim post factam professionem philosophiae studio dare operam praeci– piuntur, ita tamen ut in primo anno cursus philosopbici disci- . puli « sedulo et continuo exercerentur in regulis et principiis, latinitatis, praecipue artis rhetoricae » (3). In Italia autem diutius quam in ceteris nationibus viguit llorum seminariorum insti– tutio. Imo generalibus comitiis an 1847 talia seminaria prae– scribuntur cum titulo seu sub nomine professorii, quorum unum aut plura in qualibet provincia instituenda essent; clericis autem in eisdem domibus congregatis prae:ficitur sacerdos, qui prae– ceptor vocatur, doctrina et virtute insignis, ut illos doceat ter in hebdomada linguam latinam et vernaculam, aliasque disci– plinas studio philosophiae necessario praemittendas. .Ad quod quidem professorium clerici statim mittendi erant post emissam professionem ; tempus vero professorii brevius fieri poterat se– cundum provinciarum exigentias vel necessitates (4). Exinde mo- iis autem provinciis, in quibus prae maiori numero locus unus non snfficeret, non plura quam duo loca pro qualibet facultate de definitorii generalis licentia ha– beri possint •. Cf. VENANTIUS A LISLE·EN-RIGAULT, De studiis philosophioia et tlteo– logiois, in .A.OC , 1920, t. XXXVI, p. 82. (1) An. 1843 erigebatnr in coenobio oppidi Conegliano, prov. Venetiarnm, professorium, in qno clerici nonnisi per dimidiam horam stndiis vacare debebant. . Cf. Grov. CRISOSTOMO DA CITTADELLA, GZi studi nella provinoia Veneta durante le aoppressioni, in L' Italia Frano., 1947, ( XXII, p. 304. (2) Cf. ANTONIO DA CASTELBUONO, Rituale monastioo oappuooino, p. 242. (3) Cf. E. MosSMAIER, Beit1·age z1¿r Gesohiohte des ehenialigen Kapuzinerl.lostere, z¡¿ Münster i. w., p. 116 sq.; BONAVENTURA VON MEHR, Das Predigtwesen, p. 153. (4) Cf. Ordinationes et decisiones, p. 353 sq., n. 54 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz