BCCCAP00000000000000000000761
264 SECTIO V: DE ACTIONE SCIENTIFICA pueris in scholis primas litteras tradebant; de qua re aliqua exempla in medium proferre iuvat. Rex Neapolis Ferdinandus IV, an. 1778, statuit ut orones Regulares in primis litterarum elementis pueros instituerent et erudirent (1). Hunc morem circa idem tempus secuti sunt alumni provinciae Mediolanensis (2), necnon sodales . coenobii oppidi vulgoPontedecimo, provinciae Genuensis, usque ad annum1870(3). Addendum est etiam, quod anno 1834 Raphael (Oataldi) a Bo– nonia (t 1843) rurales scholas sic dictas Scuole Oataldi ab eius nomine nuncupatas instituit, quas parochi in sua quisque pa– roecia moderarentur (4). Neque silentio praetereundi sunt hoc loco hi qui suis elucu– brationibus ad institutionem iuventutis in genere aliquid con– tulerunt. Prae ceteris, Bonifatius a Luri (t 1814) peculiari dis– sertatione propugnavit etiam puellas cultu scientiarum esse imbuendas (5) ; pariter Thomas ab Orne (t 1823) maiore doou– mentorum supellectili momentum ac necessitatem demonstravit erudiendi populum per instaurationem scholarum cuiusque gra– <lus et conditionis tam pro pueris quam pro puellis, immo et ra– tionem eas instituendi et moderandi proposuit (6). Demum medio saeculo XIX in pago helvetico Ticinensi instructionem chri– stianam in scholis esse tradendam fortiter propugnavit Jucundus (Storni) a Bigorio, qui librum manualem quoque composuit et edidit (7). 246. - Post restaurationem Ordinis in Hispania an. 1887, (1) Cf. SALVATORE DA VALENZANO, I Oappuccini 11elle Puglie, p. 378-380, Bari, 1926. (2) Exempli gratia; Mediolani, Bellagio, Varese, Pesoarenioo, Lodi, et Pizzi– ghettone. Cf. VALDEMIRO DA BERGAMO, l co11venti e i Oappuccini 11tilanesi, t. I, p. 69, 155, 1!13, 232, 288, 293. (3) Cf. FRANCESCO ZA VERIO MOLFINO, I Oappuccini genovesi, t. I, p. 324. (4) Cf. lDEM, n P. Rajfaele Oataldi, cappucoino, da Bologna, fondatore d6lle Scuole Oataldi, Lavagna, 1908. (5) Se convenga al bene della sooieta l'eduoare le do1ine nell'ignoranza, in Il fa– natismo, p. 253-322, Venezia, 1782. (6) La necessita delle souole. Massima proposta all'univeraita de' popoli pe,· il ben commie della societa, Bresoia, 1805. Cf. EvARISTO DA ÜMBRIANO O.F.M.CAP., Dn<> acritto di pedagogía del seo. XJX nel secoudo centenario della nasoita clell'autore [Tom– maso da 01110], in L'Italia Frano., 1950, t. XXV, p. 187 -205. (7) Erudimenti di jed~ e mol'ale cristiana adatti aZle esigenze dei teinpi, Lugano, 1856. Est veluti liber manualis in soholis adhibendus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz