BCCCAP00000000000000000000761

262 SECTIO V : DE .A.CTIONE SCIENTIFICA tantes, easque, vix ac in lucero prodibant, commentariis illico illustrabat (1). 243. - Interim, celebratis comitiis generalibus an. 1920, pa– rari coepta est nova constitutionum recognitio ad normam Co– dicis iuris canonici exigenda. Quae revera die 22 mensis decem– bris an. 1925 tandem approbata est cum omnibus praescriptio– nibus in iure communi contentis, quas usus et experientia do– cuerant ad rectam studiorum ordinationem (2). Quoniam vero statuta particularia quoad rem didacticam alia atque alia esse oportet secundum di versa nationum postu– lata, sapienter lege nostra cautum est (3), ut unaquaeque pro– vincia suam haberet studiorum rationem a definitoriq tamen generali approbatam. Idque nonnisi lente, imo numquam gene– ratim pro omnibus facturo esse arbitramur. Minister generalis Melchior a Benisa an. 1929 specimen quoddam vulgavit, ut aliqua saltem uniformitas tum quoad disciplinas tradendas tum quoad tempus in unaquaque impendendum servaretnr (4). Et Vigilius a Valstagna in suis litteris circularibus die 1 novembris an. 1932 datis iterum ministros provinciarum obsecrabat ut ante mensem maium insequentis anni huiusmodi studiorum rationem ad se mitterent examinandam et probandam, immo ipse auspicabatur ut in qualibet natione haberetur unica studiorum ratio (5). In– cassum quidem, nam adhuc in comitiis generalibus an. 1938 de– liberatum est ut conficeretur quaedam studiorum ratio universum Ordinem respectura, ita tamen ut singulares rationes in variis provinciis a definitQrio generali iam approbatae vim suam, iuxta cuiusque nationis p.ostulata, retinerent (6). (1) Ita const. Pii XI Unigenitus Dei Fi lius (19 mar~. 1924) snis litteris datis die 18 iun. 1924 commendabat, et ea qnae stndia respicinnt exoerpsit. Pari modo vari11, pontificia documenta circa stndinm scripturae sacrae (Biblio1·u1n scientiani, 27 apr. 1924; epist. Ne1nine1n latet, 15 rnnii 1924), separatim erlidit et quibnsdam pastornlilms exhortationibus locupletavit. Cf'• .Aéta quaedani .Apostolicae Sedis et P. Ministri Generalis Ord. Fr. Min. Oapuccinomni, Romae, 1925. Postea visitato.:es stndiornm oonstituit (24 iul. 1925), quibns seriern qnaestiouum examina.ndarum praebnit. Cf. AOC, 1925, t. XLI, p. 202-206. (2) Oonatitutiones an. 1925, n. 181-201. (3) Cf. ibid., n. 187, (4) Cf. AOC, 1930, t. XLVJ, p. 3-5. (5) Cf. AOC, 1932, t. XLVIII, p. 232 sq. (6) Cf. AOC, 1938, t. LIV, p. 148.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz