BCCCAP00000000000000000000761
DE STUDIORUM EV◊LUTIONE ET PROGRESSU 261 Die 12 octobris an. 1908 Pacificus a Seggiano, nuper electus moderator 01·dinis, occasione capta instaurati Oollegii Interna– tionalis, ad studia promovenda est adhortatusiuxta mentem Pii X, editis statutis ad rectam eorumdem studiorum rationem con– ficiendam, maxime vero circa culturam in candidatis ad novi– tiatum suscipiendis requisitam, necnon circa sedero studiorum in provinciis constituendam (1). Et paulo post, die 24 decembris eiusdem anni, serapbicam iuventutem ad ingenii necessariam institutíonem et exercitationem salutaribUs monitis iterum inci- . tavit (2). Eius autem in regimine succesor Venantius a Lisle-en– Rigault litteris encyclicis, die 31 má.rtii an. 1918 datis, perfectum de Scholis serapbicis tractatum vulgavit, qui omnes f'ere quae– stiones ad illas spectantes continet multis illustratas documentis, agens per ordinem de earumdem necessitate et natura, de studiis et methodo in illis adhibenda, de alumnis, de professoribus, de superioribus, necnon de e,ducatione discipulorum ad pietatem excolendam (3). Praeterea supremus idem moderator, occasione capta a promulgatione Oodicis iuris canonici, orones partes circa studia in curriculo tum philosophico tum tbeologico perficiendas pertractavit, ut illas ad recentiorem ecclesiae disciplinam exi– geret, simulque adiumenta et subsidia proponeret ut in singulis Ordinis provinciis florerent studia ipsa et auspicatissimos fructus proferrent. !taque non modo principia seu rationes, sed pro– grammata quoque cuiusque disciplinae adumbrat et explanat (4). Post ipsum autem Josephus Antonius a S. Joanne in Persiceto litteris circularibus, die 15 augusti an. 1922 datis, eandem quae– stionem de studiis recte tractandis exposuit, disserens praesertim de iuvenum clericorum institutione, de professorum mnnere ac de disciplinarum metbodo, ut vetera Ordinis statuta rectius re– centiori ecclesiae .canoni accommodarentur, et quatenus opus esset, per:ficerentur (5). Porro 'ipsemet pontificias normas ante oculos semper ponebat, quoquo modo ad clericorum studia spec- (1) Cf. AOC, 1908, t. XXIV, p. 346-360. (2) Of. AOC, 1909, t. XXV, p. 24-38. (3) Cf. AOC, 1918, t. XXXIV, p. 113-134. Hic tractatns de Scholis seraphicis, quippe qui ad omnes Ordinis provincias dirigitur, vn.riis vernaoulis lingnis quoqne editas est. (4) Cf, Litterae enoyolicae (6 ian, 1920) 1 in AOC, 1920, t. XXXVI, p. 12-32, p. 42°64, 65-100. . ., (6) AOC, 1922, t. XXXVIII, p. 232-250.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz