BCCCAP00000000000000000000761

260 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA Anno autem 1904, enixe rogantibus quibusdam (inter quos, uti suspicamur, aderat card. Vives y Tut6), S. Congregatio Epi– scoporum et Regularium eidem ministro generali iniunxit ut infra biennium collegium in Urbe constitueret, in quo iuvenes auditores ad sacras disciplinas postea tradendas destinati neces– saria doctrina optime instruerentur ac praepararentur. Verum– tamen Bernardus ab Andermatt sive ob didacticas difficultates (apti professores ei deerant), sive ob rei familiaris (oeconomicae) 1·ationes, optata et proposita assequi ipse non valuit, illudque votum veluti testamentum successori suo legavit perficiendum (1). Et reapse, iubente :Pio X, in sessionibus comitiorum generalium an. 1908, decretum Pontificis promulgatur ut quamprimum col– legium huiusmodi aperiretur « ad superiorem institutionem se– lectorum studlosorum Ordinis » (2). 4. - Perfecta studiorum organisatio (1908-1940). 241. Constitutiones an. 1909. - 242. Ministro1·um generalium sollicita sedulitas. - 243. Oonstitutiones an. 1925. 241. - Ordinis constitutionibus auctoritate capituli generalis an. 1908 recognitis, atque Summi Ponti:ficis Pii X auctoritate insequenti an. 1909 promulgatis, dici potest quod studia defi– nitam ac certam normam assecuta sunt, adsertis et adfirmatis saltero principiis et rationibus, quibus deinceps in usum dedu– cenda essent. Veteris regulae vim mentemque nova haec statuta servant, sed insuper recentiora Sedis apostolicae documenta re– sumunt et longius latiusque quoad ipsa studia prospectant, ad– ditis etiam novis disciplinis, quae fere omnes iam communiter in scholis Ordinis tradebantur (3). Ád haec renovata studia ap– tiorem in ordinem digerenda multum quoque contulit erectio Collegii Internationalis S. Laurentii Brundusini de Urbe ad fu– turorum professorum institutionem praesertim constituti (4). 242. - Ordinis autem summi moderatores statuta constitu– tionum ut diligenter observarentur indesinenter contendebant. (1) Cf. .A.OC , 11108, t. XXIV, p. 168; H. FELDER, loe. cit., p. 351, 353. (2) Cf. AOC, 1908, t. XXIV, p. 171, n. VI. (3) Cf. Co11stitutiones an. 1909, n. 169-170. (4) Vide infra, p. 271.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz