BCCCAP00000000000000000000761
258 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA Statuta generalia, in comitiis an. 1884 exarata et auctoritate Sedis apostolicae promulgata, pauca quidem continent· quae scientias excolendas respiciunt ; sed accuratam proponunt disci– plinarum normam, quae ab omnibus « veluti basis studiorum nostrorum consideranda est » (1). Quantam vero vim et effica– citatem, veluti fecundum germen, huiusmodi ordinationes conti– neant ad instaurationem progressionemque studiorum assequen– dam, intelliget quisquis egregia et authentica commentaria illis. apposita attente consideret, siquidem in bis certae quaedam ra– tiones perspiciuntur, quae studia modereri.tur (2). In ordi.natio– nibus enim istis manifeste singulae curriculi disciplinae sive philosophicae sive theologicae sive litterarum humaniorum si– gni:ficantur ; in commentariis autem ratio et methodus clare explicatur, atque multis argumentis cuiusque disciplinae momen– tum prudenter perspiciter et aestimatur. 239. ~ Spatio viginti quatuor annorum Bernardus ab An– dermatt, cui baud dubie ordinationes illae maiore ex parte de– bentur, totis viribus curavit, ut tum professores tum discipulis illas scholastico usu adhiberent, nullumque non movit lapidem ad studia e:ffi.cientius promovenda et sapientius componenda et digerend.a, tam provincias fere orones invisendo quam monitis. et adhortationibus ad universum Ordinem latís (3). Vix ad munus electus, nimirnm die 13 iunii an. 1884, suam aperuit mentem, scilicet propositum con:ficiendi « generale stu– diorum schema », quodque « mature elaboratum, per orones Or– dinis provincias, leg·is vigorem habebit >) (4). Atque litteris cir– cularibus die 26 ianuarii an. 1885 datis exquisivit ut singuli mi– nistri provinciales quani primum rationem eidem redderent de statu studiorum in sua quisque provincia, ac praeterea suam diceret sententiam ~ circa studia in Ordine instituenda, habito– ad temporum indigentias respectu, ut suo tempore, Deo adiu– vante, docendi ordinem et rationem saltero magna ex parte sin– gulis prnvinciis convenientes in lucero edere possimus » (5). Oe- (1) 01·dinationes an. 1884 1 n. U-15. (2) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 102-107, 138-147. Vide etiam Litt. encyclicas Bernardi ab Anclermatt (2 febr. 1901), in AOC, 1901, t. XVII, p. 72-81. (3) Cf. H. FELDER, General u11d ErzbiBcof. P. Bernard Clwisten von Ándet·niatt, p. 335-355, Sohwyz, 1943. (4) Cf. AOC, 1884-1885, t . I, p. 23. (5) Cf. ibid., t. I, p. 74 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz