BCCCAP00000000000000000000761

DE STUDIORUM ,EVOLUTIONE ET PROGRESSU 257 plicabantur difficultates ad vitam Ordinis regularem :firmandam et promovendam, quia pauci omnino adulti candidati aderant. Itaque aliqui sodales Ordinis tum in Gallia tum in Italia pro– vido consilio parva collegia erigere conati sunt, in quibus ado– lescentuli pietate ac litteris instituendi coIJocarentur. ·Porro quia his alumnis necessario tradendae erant humaniores litterae, eiusmodi . institutorum erectio causa fuit ut studia obtinerent incrementum. Imo horum primus in Italia auctor, scilicet A.egi– dius a Oortona, an. 1872 ad supremam Ordinis dignitatem eve– hitur, quam ob rem seria contentione facilius efficere potuit ut illa collegia :firmiores agerent radices. Primis temporibus hoc institutum diversimode appel1abatur ; communiori autem vocabulo vocabatur Schola Seraphica et Semi– narium Seraphicum. Tres veluti periodi in evolutione Semina– riorum Seraphicorum distingui possunt. In prima quidem (1870-, 1884) angores et timores superare oportebat, quippequod hoc insti– tutum in historia Ordinis omnino novum apparebat, neque deerant Sedis apostolicae normae et decreta, quae illi adversari vide– bantur. In altera autem periodo (1884-1909), postquam in comi– tiis generalibus institutio approbata et commendata est, velociter propagatur, agente in primis ministro generali Bernardo ab A.ndermatt. In tertia denique (1909 et sq.) statutis constitutio– num praecipitur instauratio Seminarii Seraphici in qualibet pro– vincia (1). 3. - lmpulsus definitivus (1884-'1909). 238. Ordinationes an. 1884. - ~39. Conatus Bernardi ab Andermatt. - 240. Institutio seu formatio « p1·ofessionalis > lectorum. 238. - Nova veluti aetas circa studiorum progressum et ra– tionem initur ordinationibus capituli generalis an. 1884 celebrati et clauditur normis constitutionum Ordinis, quae in comitiis generalibus an. 1908 recognoscuntur ,et apostolica Pii X aucto– ritate anno insequenti approbantur. Spatio viginti quatuor an– norum Bernardus ab Andermatt exstitit solers studiorum suasor -et fautor . (1) Vide infra, p. 269 sq. 17• . - Hiatoria ueneralis

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz