BCCCAP00000000000000000000761
DE STUDIORUM EVOLUTIONE ET PROGREssu' 2. - Conatos renovati. (1847-1884) 255• 235. Ordinationes capituli generalis a,n. 1847. - 236. Studia generalitia •. 237. Semina1·ia seraphíca. 235. - In hac altera tractationis parte de rationibus studiorum per:ficiendis agendum nobis est circa ordinationes in generalibus, comitiis an. 1847 celebratis latas, circa studiorum generaliurri institutionem et tandem circa seminariorum seraphicorum erec– tionem. · Ad haec enirn capita reduc.i possunt conatus in hoc· ternporis spatio facti ad studia promovenda. Ut alibi iam monuimus (1), spatio sexaginta fere annorum habita non fuerant cornitia generalia, in quibus su:ffragat9res,. res maioris momenti ad universum Ordinem spectantes communi consilio pertractassent. Dernum an. 1847 capitulum generale Romae congregatur et in ordinationibus tune latís et approbatis, prae aliis negotiis, actum est etiam de studiis fovendis atque , normae traditae sunt praesertim círca moralem et intellectualem institutionem neoprofessorum in seminariis (quae deinceps com– rnuni vocabulo professoria appellantur), necnon circa numerum et electionem lectorum, quornm tres saltero per concursum electi esse deberent (2). Quoniam vero aliquae huiusmodi normae le- – gibus Oaesareis circa ídem argumentum erant contrariae, ideo, rogante provinciae Tirolensis ministro, mense septernbri eiusdem anni 1847 earumdem observantia non amplius urgetur alumnís– illius provinciae; in ceteris provinciis e contrario ornnes restricte observandae erant (3). 236. - Paulatim tum in Italia tum in transmontanis regioni– bus provinciae monasticae íniquibus legibus suppressae instaura– bantur ; 3,tque neminem fugiebat mornentum studiorum rationem quoque instaurandi ad temporum postulata magis accommodatam, _ Sed quia saepe ob exiguum religiosorum sodalium numerum in sin– gulis provinciis lectores apti desiderabantur, moderatores Ordinis-– generales deliberarunt huic incommodo remedium afterre salutare,.,, publicas in aliquibus provinciis instituendo domus et scholas (1) Vide siipra, p. 38. (2) Cf. OrdinationBB et decisiones, p. 353-356, n. 54-66, (3) Cf. BC, t. X, p. 199.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz