BCCCAP00000000000000000000761
252 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA Apud Helveticos usque ad civilem in Gallia subversionem, seu potius usque ad helveticam invasionem (1797), studia maxime· fl.orebant, eaque nostri eximiae auctoritatis professores mode– rabantur, qui ad necessitates temporum opportunius accommo– datas disciplinas tradebant, disputationesque publicas felici cum successu promovebant. Post subversionem autem gallicam studia domestica penitus sunt intermissa et nonnisi circa annum 1830,, Anastasio Hartmann et Theodosio Florentini consulentibus, renovari et instaurari coepta sunt (1 ). 233. - In Hispania in studiis reformandis egregie adlaboravit Franciscus a Villalpando (t 1797), cuius consilio, experientia et prudentia etiam gubernii administri et universitatum rectores usi sunt, quique in commodum religiosorum provinciae Oastellae sodalium cursurn quemdam edidit philosophicum, fretus aucto– ritate tum ministri provincialis Isidori a Fermoselle tum mini– stri generalis Erhardi a Radkersburg (2). Auctor maeste conque– ritur de statu praesenti studiorum, ait enim: < Aegre ferebam,. nec absque lacrymis contemplari intuerique poteram scholas. nostras, necdum exteris, sed et nostrae nationis eruditis, cultio– ribusque hominibus ludibrio haberi. Nec certe immerito » (3). Reformatio vero ab eo excogitata haud facile induci poterat ; obviam siquidem habebat multos, qui « doctrinis variis addncti,. n1,1nc uni nunc alteri auctori, tam in philosophicis quam in theologicis adbaerentes, omnibus in hoc unice intentis, ut nova (quae videlicet ipsis talia apparent) utilioraque abiicerent, tena– cissimo incredibilique erga patrios mores, institutaque maiorum amore ac reverentia; quod. . . si nobili nostra praeclaraque Oapuccinorum familia altius radices egisse dicam, a vero non aberrabo » ( 4). De facto tamen quinque provinciae hispanicae suam metho– dum philosophicam in scholis receperunt, solaque provincia. Castellana illam recusavit; hanc vero provinciam. tune modera– batur Nicolaus a Bustillo, postea definitor ac minister Ordinis- (1) Cf. ADELHELM VON STANS, Der sel. Miirty1·e1· Ápollinai·is Mo1·el von Posat· und die feierliohe Disputation seines theologisohen Kiirses., in ColZeot. l!'rano. 1932, t. II,. p. 72 sq. (2) Vide infra titulum operis, p. 325. (3) Cf. Philosophia ad usum soholae, t. I, P1·oloquiuni, p. VII. (4) Cf. Ibid., p. VII sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz