BCCCAP00000000000000000000761
' 250 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA "operam .quam poteritis maximam, ut studia facultatum praeser- . ·tim ecclesiasticarum omnibus alacritatis et indristriae nervis ·excolantur; qua q uidem re gratissimum tribuetis obsequium Pontifici Maximo de sana doctrina enixe promovenda tantopere -sollicito, et seraphicam iuventutem vestram a contagiosissimis ·Ordinum regularium pestibus otio et insipientia absterrebitis, imo vero ea comparabitis germina in vinea Domini vigilantiae vestrae tradita, quae fructus honoris et honestatis in christiana republica uberrime pariant » (1). Et re quidem vera non defuerunt apud diversarum nationum l)rovincias tentamina et conamina; at contrariis rerum adiunctis .adversantibus, proposita vel non efficiebantur, vel vix incepta et inchoata evanescebant. 232, - Nova studiorum ratio, imperante Maria Teresia, pro– mulgata, pessima peperit consectaria Ordinibus Religiosis (2). Die ,3 octobris an. 1774 editur constitutio facultatis theologicae a Stephano Rautenstrauch, O. S. B., exarata, cuius observantia nostratibus quoque praescribitur; quapropter an. 1776 omnes ·alumni theologi provinciae Tirolensis in coenobio Oenipontano -congregantur, etsi ob loci angustias gubernium permisit ut alii aliis in coenobiis, scil. Bozen et Merani, collocarentur. Mortua autem Maria Teresia an. 1780, dum clavum imperii sumpsit Josepbus II, res in peius delabitur, nam privata studia tum in :Seminariis dioecesanis tum in domibus religiosis, die 20 martii an 1783, ipso decernente, abolita sunt, seminariis generalibus seu universitatibus sive pro clericis sive pro religiosis consti– tutis. Imo deinceps nemo in Ordinem recipi poterat, nisi abso– lutis studiis theologicis in illis seminariis et post quinquennium -expletum in animarum cura. Mense octobri illius anni clerici provinciae Tirolensis inorari iubentur in seminario Oenipontano, barbam sibi radere et habitum religiosum exuere, sicque propria ·studiorum ratio pessumdata est, donec an. 1815 permittitur ut domus studiorum theologiae propria aperiretur, quod etiam an. l 818 pro cursu philosophico facturo est (3). Huiusmodi leges (1) Cf. BC, t. IX, p. 240. {2) Cf. CHRYSOSTOMUS NIKLASCH 1 Die 01·de11sstudien in der Tiroler Kapuzine,·– provinz, in P1·ovi11zbote der Tirole1· Kapuziner, 1939, t. XII, p. 98. (3) Cf. AGAPIT HOHENEGGlm-PETER BAPTIST ZIERLER, Geschichte der Ti– ,roUsohen Kapiizine1•-0rdenspro~i11z, t. II, p. 310 sq., Innsbrnok, 1915.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz