BCCCAP00000000000000000000761
DE STUDIORUM EVOLUTIONE · ET PROGRESSU peragendis ~ a supremo 0rdinis moderatore Seraphino a Ziegen– hals an. 1757 promulgatum sane plurimum valuit ad studia in, singulis provinciis reformanda et promovenda (1) ; at illud quo– que, labente tempore, renovandum novisque necessitatibus aptan– dum erat. Siquidem post dimidiatum saeculum XVIII príncipes. •. saeculares ipsique superiores ecclesiastici, praesertim post abro– gatam Societatem Jesu (1763), in publica .athenaea et seminaria. alias strtdioruin rationes, novasque potioresque methodos in– duxerunt. Quae quidem res magis necessaria apparebat etiam apud nos, tum quia aliquarum disciplinarum, id est, scien– tiarum naturalium cognitio, quas ratio studiorum distincte non considerabat, magni apud viros doctos . illius aevi fi.ebant ;; tum quia aliae disciplinae, maxime vero scriptura sacra, ius canonicum seu ecclesiasticum, necnon theologia polemica et . ecclesiae historia, maiorem comprehensionem exigebant ad apo– stolatum fructuose exercendum ; tum denique quia omnes et, singulae disciplinae nova methodo, innixa magis ratione quam auctoritate, tradendae et explicandae erant. Addere etiam iuvat, quod culturae .et scientiarum moderatio, quae penes ecclesiae potestatem praecipue steterat, nunc ad magistratus civiles trans– ibat, qui scholas aperiebant et moderabantur, ideoque clerici quoque et religiosi viri saecularium scholarum edictis sua studia, accommodare maximopere ·cogebantur ad criminationes propul– sandas ac retundendas sectatorum illuminsimi et encyclopaedismi,, qui Ordinum religiosorum culturam et insipientiam acriter car– pebant et in ludibrium vertebant (2). Demum non d,eerant monita, Sedis apostolicae ad hanc studiorum reformationem aggredien-· . dam et perfi.ciendam. Porro. Henricus Benedictus M. · Stuart,,. dux Eboracensis et cardinalis Ordinis protector, superiores ge– nerales ita die 13 maii an. 1796 . alloquebatur: « Datie insuper (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Histoi·ia generalis. Pars. II, t. I, p. 286. (2) Unnm ex mnltis exemplnm in medium profone suffioiat, nempe. eenten– tiam qnam Franciscus Gnilelmns von Spiegel pronnntiavit, disserens de snppres-· sione Ordinum religiosornm: « An der Spitze aller (Mendikanten) müssen die Kapn– ziner stehen; ,nnd die Bildnng, welche sie den jungen Mi:inohen geben, verdient · besonders ansgehoben zu werden. Diese leben nur, nm immer stnpider zn werden ;. wer den hoohsten Grad der Verstandesverlengnnng nnter ihnen erreioht, iat der vollkommenste Kapnziner, nnd anf diesen Zweok sind i4re Stndie:n musterhaft ein– geríohtet ». Cf. E. MossMAIER, O.F.M.CAP. 1 Beitrage zu1· Gesohfohte des ehemalige1e,. ,Kap1~zinerklo8t61·8 #U, Münster i, W., p. 48, Pi~derborn, 1937.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz