BCCCAP00000000000000000000761

DE FRUCTIBUS VITAE SPIRITUALIS 245 seminandi apud infideles populos, in l3rasiliam mittitur an. 1868; ob infirmam tamen valetudinem ibi diu permanere prohi– betur ; an. 1880 in Italiam revertit,ur, et exinde in Siciliae ínsula Sl;tcrum ministerium exercet cum magno animarum lucro, donec meritis plenus obdormivit in Domino die 30 iulii an. 1905. Die 14 iunii an. 1938 apostolicum obtinetur indultum pro illius ca– nonicorum processuum aperitiohe (1). Insignis divi Francisci filius Antonius Maria a Lavaur (1825- In07), communi vocabulo ( Sanctus Tolosae » nuncupatus, iam sacerdos in Ordinem cooptatur an. 1855. Quandoquidem opti– mis naturae dotibus af'fluebat, divina favente gratia, nemini fuit secundus inter sui aevi apostolicos viros in Gallia ; in urbibus et in agris felicissimum semper exitum habuit ingenti incola 0 rum numero ad bonam frugem conversorum; oratione, sacris concionibus et operibus scriptis ecclesiam Christi tuebatur; Virginis Lapurdanae devotionis fuit impiger propagator; ut inopes et· pauperes, afflicti et miseri adiuvarentur, omni studio pium• opus fovit tune incipiens sic dictum Opus panis pauperum sub patrocinio S. Antonii Patavini; omnium virtutum exemplar se praebuit ; statim ac eius mortis notitia innotuit, uni versus fere populus Tolosanus ad coenobium accurrit et uti sH.nctum · · eum veneratnr. Processus informativus aperitur an. 1932, scripta autem eius apostolicio decreto diei ·28 maii an. 1941 appro– bantur (2). Franciscus S!m6n y R6denas ab Orihuela (1849-1914) habi– tum 'religiosum induit Pampeiunae an. 1880 ; spatió postea 21 annorum (1891-1912) magno cum animarum zelo in salutem ani– marum se impendit in missione Goagirae (Columbia); die autem 15 decembris an. 1902 vicarius capitularis dioeceseos S. Marthae nominatur, cui a die 4 innii an. 1904 ordinarius praesul praeest. Bonús ac vigilantissimus pastor dissitas regiones indefosse pera– grabat, gregem sibi commissnm invisens et humillima quaeque officia in servitium domus Dei exercens. Tandem laboribus fractus (1) Cf. G. M. RAIMOND0 1 0 .F.M., Il P . Gioaoohino La Lomia, ntissionari<> capp1wcino, nella vita e nell'apostolato. Cenni biogrnfioi, 2 ed., Palermo, 1912, (2) Cf. AOC, 1907, t. XXIII, p. _186-189; EnNEST M. D.E BEAUI:rnu, 0.1!'.M. CA~., • Le Saint de 1'oulouse ». Vie du P. Marie ,fotoine des FF. MM. Capuoins, Tonlonse, 1928. Cf. Oolleot. li'rano., 1932, t. 11, p. 4.U.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz