BCCCAP00000000000000000000761

DE FRUOTIBUS VITAE SPIRITUALIS 243 Oausa eius beati:ficationis introducta. est an. 1919, atque die 21 martii an. 1943 decretum de heroicitate virtutum editur (1). 228. - Serví Dei, quorum causa beati:ficationis revera intro– ducta est, sed decretum de virtutibus vel de fama martyrii non– dum publici iuris factum est, sunt undecim sacerdotes, qui infra recensentur. Bonaventura ab Occimiano (1708-1772) in provincia Alexan– driae religiosum habitum sumpserat an. 1724 magnaque cum laude studia peregerat, necnon ut hebraeis salutem afterre pos– set, linguam hebraicam apprime didicerat. Per decem annos in missione Brasiliae adlaboravit, atque deinde in Italiam ·redux animam afllavit die 19 octobris an. 1772. Spiritu prophetico aliisque supernis donis ditatus erat, mysterium sanctissimae Trinitatis, divinam eucharistiam et Virginem Immaculatam ma– gno devotionis aftectu presequebatur. Anno 1890 obtentu.m est ut eius processus informativus canonice aperiretur (2). Tempore civilis in Gallia perturbationis multi Ordinis soda– les in odium religionis vitam profuderunt. Ros ínter eminet Benedictus a Beaucaire cum sociis Oaelestino et Seraphino a Nimes, Fidele ab Annecy et Simeone a Sanilhac, qui omnes in odium :fidei a calvinistis occisi sunt die 14 iulii an. 1790, eorum– que processus informativus super fama martyrii an.1919 rite apertus est (3). Oarolus ab Abbiategrasso (1825-1859), provinciae Longobar– diae alumnus, in simplicitate vitam religiosam transegit et, postquam an. 1858 ad ministerium sanctnarii mariani in Oasal– pusterlengo destinatus est, multis signis praesertim curationum inclaruit, quocirca gentes devotione eum prosequebantur; quae· quidem bona fama post obitum percrebuit, ita ut, indulgente S. Rituum Congregatione, an 1903 eius processus informativus rite inchoaretur (4). (1) Cf. ALIPPIO DA ORIGGI0 1 O.F,M.CAP., ll Bervo di Dio Padre Innocenzo da. Berzo, 4 ed., Brescia, 1929. (2) Cf. [1GNAZIO DA CALLIAN0, O.F.M.CAP,], Vita del servo di Dio P. Bona– ventura Oari·eti d'Occimiano, pi:edicatore cappucoino e niiBBionai·io nel Brasile, 2 ed.,. •rorino, 1888. (3) Cf. TH0MAS DE ST: ÉTIENNE, O.F.M.CAP,, Les protomartyrB de la i·évo– lution, t. II, Les OapucinB de Ninies, Montpellier, 1919. Etiam de Elisaeo ll Soye, parantur prooessus. Cf. AOC, 1914, t. XXX, p. 69. (4) Cf. IDELF0NS0 ALIVERTI DA V ACALLO, O.F.M.CAP., Vita del servo di Di1y·

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz