BCCCAP00000000000000000000761
242 SECTIO IV: DE VITA SPIRITUALI missio causae signatur Romae an. 1831, coetus autem qui de virtutibus iudicaturus erat infaustum sortitus est exitum ; post– modum vero, scil. an. 1887, novus coetus ad id iudicandum con– stituitur, cuius sententia nondum prolata est (1). Jesualdus a Rhegio (1725-1803), provinciae Rheginensis alumnus, doctrina ac bonitate inclaruit; regidiorem quandam religiosae formam vitae sectatus est, in qua piissime vixit ; concionator fuit acceptus et fructuosus; an. 1791 infulis episcopalibus recusatis, ab an. 1802 provinciam suam restauravit ac moderatus est. Multa quoque scripsit ad doctrinam et pietatem spectantia ; virtutibus ac meritis cumulatus e vita migravit die 28 ianuarii an. 1803 magna sancti– tatis fama circumdatus. Processus beati:ficationis inchoatur an. 1871, eiusque validitas an. 1903 approbatur; deinde (1908) pa– ratur summarium pro discussione virtutum in specie (2). Franciscus a Lagonegro (1717-1804), provinciae Neapolitanae sodalis, duro vixit, nullo humano scientiae splendore vel honoris excelluit ; sed supernís charismatibus ornatus in vocatione qua vocatus erat sancte ambulavit; sanctum missae sacri:ficimn fuit veluti culmen eius vitae spiritualis ; Dei Genitricem insuper impense coluit. Multa vivus signa fecit, atque eo intercedente multae gratiae post obitum obtinentur; quapropter causa beati– ficationis introducitur an. 1873 et anno 1891 declaratur proces– sum esse validum (3). In provincia Romana floruit Dominicus ab Urbe (1746-1813), qui religiosum habitum sumpsit an. 1765, in eaque pluribus muneribus perfunctus est, donec virtutibus cla– rus et meritis plenus an. 1813 obdormivit in Domino. An. 1868- 1869 apertus est processus apostolicus (4). Innocentius autem a Berzo (1844-1890) vixit in provincia S. Caroli Longobardiae, (hodie Mediolanensi); in eius vita religiosa potissimum eluxit spiritus orationis rerumque divinarum assidua contemplatio. (1) Cf. BC, t. IX, p. 252-285 ; BoNIFAZIO DA N1zzA, O.F.M.CAp., Vita di Mons. F'ra Niccola Molina1·i capuccino inissionario apostolico, vescovo di Scala e Ra– vello, incli di Bovino, Roma, 1796. (2) Cf. GIAMBATTISTA DA s. LORENZO, O.F.M.CAP., Nuova vita e miracoli del Ven. P. Gesnaldo da Reggio, p1·edicatore, lettore, ex-provinciale cappnccino, Gerace ~up., 1923. (3) Cf. Pro LA SCALA DA MAZZARINO, O.F.M.CAP., Venerabile Francesco da La– gonegro, sacerdote dei Minori Cappuccini (1717-1804); Ragusa, 1916. (4) Cf. ÜTTAVIO DA ALATRI, O.F.M.CAP., ll Ven. P. Domenioo Antonio da Roina, definito-re provincia le cappuccino, in L'Italia Franc., 1937, t. XII, p. 520-538.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz