BCCCAP00000000000000000000761
240 DE VITA SPIRITUALI Sardiniae insula qui per S. Rituum Congregationis sententiam honores beatorum adeptus est. Idem Summus Pontifex die 21 oct. an. 1951 beatnm Ignatiu:::n albo sanctorum accensuit (1 ). Alter fuit Felix a Nicosia (1715-1787), qui o:fficio quaeritandi stipem pro fratribus ínter suos cives destinatus (postquam iani– toris, hortulani et aegrorum :m.inistri rnunia nullo unquam tae– dio affectus obiverat), manticas veluti suae sanctificationis instru– mentum sibi a Deo assignatum reputavit. Multis gratuitis gra– tiae donis ditatus, mira vivus et post obitum patravit; quae postquam ornnia rite probata sunt, Leo XIII an. 1888 illum in alburn beatorum inseruit (2). Tertius denique in hoc humili officio obeundo sanctitudinis fastigium attigit Franciscus Maria a Oamporosso (1804-1866), qui silentium a.e solitudinem anhelans, an. 1825 Fratribus Capucci– nis nomen dederat ; iam ipso novitiatus tempore coelitus spi– ritu roboratus mitem et humilem se exhibuit, affabilem et totum Deo devotum in Dei contemplatione defixum, semperque patien– tem crucis sectatorem. In magna Genuae metropoli piarum lar– gitionum collector constitutus, vitarn transegit ubique omnibus benefaciendo et apud omnes bonum Christi odorem diffundens; anno 1866 pro populo, quem adeo dilexerat, victima caritatis occubuit, atque a Pio XI an. 1929 inter beatos caelites connu– meratus est (3). 227. - Venerabiles servi Dei, hi nimirum quorum virtutes gradum heroicum attigisse decreto S. Rituum, Congregationis declaratum· est, numerantur c-cto, e quibus septem quidem sunt sacerdotes, unus vero est sod.alis laicus. Ignatius a Santhia, seu a S. Agatha (1686-1770), postquam sacerdotio auctus fuerat, religiosum habitum suscepit anno 1715 in provincia Pedemontana, brevique exemplar perfectionis sera– phicae evasit; omnibus omnia, factus humillima quaeque ac vi– lissima officia et labores exercebat ; in :fide radicatus iugiter (1) Cf. SAMUELE DA CHIARAM0N-:::E, O.F.M.CAP., ll Beato Ignazio da Laooni– kico cappuccino (1701-1781), Roma, 1340. Cf. Collect. llranc., 1932 1 t. II. p. 590; R. BRANCA, S . Ignazio da Láconi, Rona 1 1951. (2) Cf. !CILIO FELICI, Bisacia eroica. Vita del beato Felice da .Nicosia, laico cappuccino, Pisa, 1940. (3) Cf. LUIGI M. DA P0RT0MAURIZIO, O.F.M.CAP,, Vita del B. Francesco Ma– ria da Ca1npol'Osso, laico cappuccino, detto il Padre Santo, 3 ed., Roma, 1929. Cf. Collect. Franc., 1932, t. II, p. 588 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz