BCCCAP00000000000000000000761

216 SECTIO IV: DE VITA SPIRITUALI bus vacare. Et qui non ea peregerit tempore consueto secundum morem provinciae, non relinquatur exire extra claustra usque– dum ea fecerib (1). Ordinationibus autem ·an. 1884 confectis. non solum pro coenobiis, sed pro hospitiis quoque provinciae et missionum annualis recessus praescribitur (2). Oonstitutiones. vero an. 1909 adhortantur singulos fratres .ad menstruum re– cessum spiritualem privatim peragendum (3). 214. - E nuper allatis decisionibu~ constat spiritualem recol– lectionem annuatim ab omnibus esse peragendam, et quidem per decem dies (4). Sed commentator authenticus ordinationum capituli generalis an. 1884 animadvertit quod, . si ob urgentes sacri ministerii necessitates, id esset di:fficillimum, tune satis esset ut tempus impendendum protraheretur ab oratione sero– tina diei dominicae usque ad matutinam insequentis dominicae orationem, vel saltem ad sabbati sequentis vespertinum tem– pus (5). 215. - Innovatio hac aetate inducta quoad methodum annuae recollectionis peragendae consistitin praedicatione. Siquidem dum antea alicubi id erat in usu, nunc ordinationes capituli generalis an. 1847 haec statuunt, nimirum : « Ut exercitia spiritualia, quae in singulis conventibus quotannis fieri solebant legendo, deincep& fiant praedicando. Ideoque quisque provincialis curabit consti– tuere aut unum aut plures concionatores ad opus idoneos, qui et eodem tempore erunt confessarii extraordinarii familiae. Ut autem hic modus exercitandi viva voce, certo perutilis, prout ex experientia plurium provinciarum satis constat, facilius red– datur, concedimus cuique provinciali ut in casu quod in aliqua provincia nulli inveniantur idonei, aut parati ad munus, possit unum vel alium repetere a provinciali limitropho, qui et poterit mittere absque litteris nostris obedientialibus » (6). Hic vero, (1) Cf. Aroh. Gen, Ordinis, seot. Encyclicae; 0rdinationes 1847, p. 345, n. 36. (2) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 207, n. 22. (3) OonstitutioneB an. 1909. Appendix: lnBtruotio de quibuBdampietatis exercitiiB ;. ConstitutioneB an. 1925, n. 61, (4) Visitator generalis provinoiae Mess11,nensis indnlsit nt in hao provincia saltem terti o qnoqno auno fierent. Cf. ANTONIO DA CASTELBUONO, Rituale mona– stico cappuccino, p. 208. (5) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 207. (6) Cf. 0rdinationeB et decisiones, p. 345, n. 36; ANTONIO DA. CASTELBUONO, op• . cit., p. 212.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz