BCCCAP00000000000000000000761
214 SECTIO 11 7 : DE VITA SPIRITUALI Sanctam et Individuam Trinitatem adhibuit, « cuius glorias ea orationis altitudine praedicabat ut omnium consensu tanti mysterii apostolus vocaretur » (1). « Quamlibet concionem a sacro Trisagio ipse exordiebatur, ítem ut Trisagium a :fidelibus per Hispaniarum provincias pub1ice caneretur auctor fuit. Prout potuit, suis aestuantibus sermonibus fidem in hoc mysterium ubique auxit, atque eius verbo et exemplo impellente, in Smae. Trinitatis honorem alta.ria erecta sunt, tabulae depictae, per vias, per domos Trinitatis signum publicae venerationi expositum, sodalitia instituta », et alía buiusmodi :fiebant (2). 210. - Virginis Mariae sponsus S. Joseph ínter suos hac aetate singulares cultores babuit quoque Fratres 0apuccinos. Ef:flagitante Bernardo ab .A.ndermatt, an. 1893 Leo XIII :lp– probationem scapularis S. Patriarchae concessit eiusque benedic– tionem et traditionem sodalibus Ordinis reservavit (3). Insuper Josephus a Rafelbuñol (t 1809) devotionem erga S. Patria,rcbam opusculo quodam saepe edito propagavit (4); Donatus ab Aman – dola (1802-1872), prov. Piceni alumnus, pías exercitationes per mensem martium peragendas composuit (5) ; Maurus a Subiaco (1846-1916), prov. Romanae, S. Patriarchae vitam enarravit (6) ; aliique non pauci sive concionibus sive opusculis editis cultum erga S. J oseph satis propagarunt. Speciali modo haec devotio vulgatur apud hispanos. 211. - De cultu ac devotione erga Seraphicum Patrem hoc unum addere volumus. Videtur Thomas a Pistoia (1829-1874) primus fuisse qui peculiaribus supplicationibus per integrum mensem faciendis ad annuam S. Patris Francisci festivitatem animas :fidelium praeparare statuisset (7) ; et hic pius mos nunc longe lateque est diftusus. (1) LEO XIII, breve Aeterni Sapfantia (10 apr. 1894), in AOC, 1894, t. X, p. 138'. (2) Cf, AOC, 1894, t. X, p. 276 sq.; SEBASTIÁN DE UBRIQUE, Vida del B. Diego José de Cádiz, t. II, p. 151:163, Sevilla, 1926. (3) Cf. AOC, 1893, t. IX, p. 161-76. (4) In opere: Via Crucis, Dolo1·es de la Vi1'gen y de S. Josef, Valencia, 1804, et saepe deinoeps. (5) Mese di 1nm·zo co11sac,·ato a S. Giuseppe sposo di María Vergine ... Opnsonlnm saepe in lnoem prolatnm est. (6) Vita del Patriat·ca S. Giuseppe sposo di Ma1·ia Vergine e pi·otettore della chiesa cattolica, Bastia, 1884; 2 ed. Torino, 1888. (7) Il mese serafico in onore del Patriarca S. Francesoo d'..4.ssi~i. C01nincia il 4 settembre e finisce il 4 ottobre, Foligno, 1875.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz