BCCCAP00000000000000000000761
210 SECTIO IV: DE VITA SPIRITUALI tagna ante annum 1780 preces novendiales necnon quemdam dialogum apologeticum vulgavit, quo titulum istius advocationis propugnat; insuper singulare composuit .Responso 1 rittm atque multum adlaboravit ut speciales indulgentiae iis concederentur qui in dominica infra octavam Nativitatis Mariae incidente coram eius imagine pías aliquas preces effunderent (1). Memorare etiam iuvat opusculum saepe in lucero prolatum a quodam anonymo scriptore capuccino (2). Officium autem liturgicum festivitatis in honorem Mariae Virginis Divini Pastoris M.atris aliquas pati debuit di:fficultates. antequam in Ecclesia admitteretur, Siquidem an. 1793 B. Didacus J osephus a Gadibus, qui ab anno 1782 de hoc negotio agere coeperat, regiae Aulae Matritensis auxilium postulabat ad festi liturgici approbationem obtinendam, quam diu alumni provin– ciae Baeticae auspicabantur ; sed responsum negativum obtinuit. Attamen die 1 augusti an. 1795 Pius VI, efflagitante definitore generali Nicolao a Bustillo nomine omnium religiosorum Ordinis in Hispania, pro dominica secunda post Pascha officium et missam concessit recitanda ab omnibus Fratrihus Capuccinis in regnis et dominiis regis Oatholici degentibus, ut Divini Pastoris Matrero veluti singularem patronam suarum sacrarum missionum speciali cultu glorificarent (3). Auno autem 1801 Pius VII officium et missam pro dioecesibus Etruriae item concessit (4). Praeterea, rogantilms Tusciae episcopis, Pius IX apostolici brevis Omnibus (12 iun. 1849) Fratribus Alcantarinis festum liturgicum indulsit celebrare die 21 mensis maii ; quod statim, instante rege Ferdi– nando II ad regnum utriusque Siciliae extenditur (5). Porro S. Rituum Oongregatio, decreto diei 15 septembris an. 1870, permisit ut festum Beatae Mariae Virginis Boni Pastoris Matris tamquam patronae principalis missionariorum Oapuccinorum in America centrali celebraretur sub ritu duplici primae classis cum (1) Cf. Aroh. Embajada de España ante fa Santa Sede (Roma), Leg. 443. (2) Trid·uo in onore della SS. Vei·gine Ma1··ia Mad1·e del Divfo PaBtoi·e delfo anime· noBtre, ed. 17, Roma, 1866. Cf. AOC, 1886, t. II, p. 3. Auctor opusculi foit Euge– nius a Potries, qui ob políticas subversiones a sua provincia Valentina in Galliam se contulit. (3) Cf. AOC, 1925, t. XLI, p. 65-68. (4) Cf. ALFONSO DA MONTECORVINO ROVELLA, O.F.M.CAP,, La Divina Pastoi·a en la Napolitania, in El .,Ipost. F·ranciscano, 1946, t. XXXIII, p. 128. (5) Cf. ALFONSO DA M0NTEC0RVINO R0VELLA, art. cit., p. 261.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz