BCCCAP00000000000000000000761

206 SECrio IV: DE VITA SPIRITUALI Minister generalis Venantius a Taurino circularibus litteris (18 martii 1849) summo cum gaudio desiderium nuntiavit Summi Pontificis Pii IX ad hnius dogmatis mysterii certam definitionem deveniendi, quocirca preces supplicationesque ut ubique fierent , edixit (1). Post Virginis apparitiones autem in oppid o Lour<les, alumni Ordinis streuue devotionem hanc propugnant et alacriter pias peregrina_tiones nsqne ad sacrum locum ineunt, qua in re– maxime enituit praeclarns Antonius Maria a Lavaur (2). Iuvat quoque memoriam recolere Bonaventurae a Ferraria (1806-1884),. qui auctor fuit piae supplicationis dictae Coronmla Im1naculatcte Conceptionis, adhuc ubique diftusae atque multis indulgentiis a Summis Pontificibus ditatae, quam ipsemet an. 1845 excogita– verat atque iq.ter fideles christianos propagaverat ut definitio dogmatica huiusce veritatis quantocius obtineretur. Insuper an. 1852 laudatus Bonaventura in publicam edidit lucem votum cardinalis l. J. Oadolini pro dogmate definiendo ; post vero so– lemnem dogmatis declarationem composui t ex sacris litter is et. monumentis desumptum Officium cum 1nissa in die festo Imma – ciilatae B . .Jfariae Virginis recitandum, ex quo tamen solummodo– sacri hymni editi sunt (3). Tandem an. 1879 occasione XXV anniversarii a declaratione dogmatica mysterii ipse supplicem libellum porrexit Leoni XIII ut festrtm hoc ad ritum primae classis pro universa Ecclesia eveheretur, simulque textum Praefa– tionis propriae missae in eodem festo et octava recitandum (4). Nimium esset hoc loco quotquot scriptores de privilegiis ma– rianis tractarunt recensere; ceternm id optime factum est ab Eduardo A lenconiensi (5), et libri editi post banc marianam bibliographiam facile inveniri possunt. 203. - Saeculo XIX etiam Oor Mariae immaculatum singu– lariter apud nos honoratur. Supplicante supremo Ordinis mode– ratore, Pius VII benigne indulsit, die 12 augusti an. 1807, ut- (1) Of. BC, t. X, p. 220 sq. (2) Cf. L'Inm1acolata de Lourdee ed i Francescani 1 in L'Eco di S. Francesco· d' ÁBBisi, 1875, t. III, p . 680-684. (3) Cf. AOC, 1904, t. XX, p. 335. (4) Cf, BC, t. X, p. 245, 317; AOC, 1904, t. XX, P· 269~277; EDUARDUB ALEN• CONIENBIS, Bibliotheoa Mariana, p. 14; BONA.VENTURA ..i. FERRA.RIA, De corona parvs– Immaculatae Ooneeptionis, in AOC, 1884-85, t. I, p. 275-276; MELCHIOR A POBLA· DURA, Historia generalis. Par, II, t. I, p. 211. (5) Cf. Bibliotheoa Mariana, Romae, 1910.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz