BCCCAP00000000000000000000761

198 SECTIO IV: DE VITA SPIRITUALI compendium quaestionum spiritualium exaravit, quibus novitius capuccinus manuducitur ad pia exercitia vitae regularis rite exse– quenda (1). Exstant quoque multi alii libri manuales, qui obligationes et of.ficia fratrum exponunt et explanant (2). II DE SUBSIDIIS AD PERFECTIONEM ADIPISCENDAM l. - De sanctissima Eucharistia. 193. De sanctae communionis frequentia. - 194. Sodalitia piaeque insti– tutiones eucharisticae. , - 195. Scriptores. - 196. De sancto missae sacrificio. 193. - Patres capitulares Romae congregati an. 1847 vetus statutum renovarunt, secundum quod tam clerici quam laici in missa conventuali, nisi rationabilis quaedam causa id impediret, sacram communionem sumerent (3). Circa frequentiam autem sanctissimam eucharistiam. suscipiendi ius nostrum particulare nihil innovavit usque ad initium saeculi XX, nempe quum constitutiones an. 1909 ad normam decreti S. Congregationis Ooncilii (20 dec. 1905) (4) decreverunt ut per totum annum ter saltem in hebdomada, vel pluries imo quotidie ad sacram (1) Suma espiritual de laB cosas más neoesarias que ha de saber y pmtioar im no– vicio capuchino para aprovechar en la perfecci6n religiosa, Barcelona, 1899. (2) BONAVENTURA A SORRENTO, Líber aureus franoiscalis, seu Minorita quoad Regulani, seipsum et ministerium, Nllapoli, 1891; Pms VON SEEBURG, Kloesterliohes Leben · des Kapuzinerbruders. Leh?-en und Uebungen auf Geheiss de1· 0beren zusammen– geatellt, Münohen, 1902. Iterum insertum est in seoundam partem sequeutis operis eiusdem auotoris: Der Laienbrude1· naoh dem Herzen des hl. Franziskus. Lehl-en und Uebungen, Münohen, 1906. ENGELBERT M. VON SCHEYRN, Geistliche Schule zur Unterweisung ini seraphisohen Leben für die Brüder des .Kapuzinerordens, Altiitting, 1906 ; TIMOTHEUS A BAJ, Schola seraphica, aeu inBtructio novitiorum. Ex variis anti– quis auotoribus. (Pro mannscripto), Linz, 1929; THOl\iAS VILLANOVA GERSTER, Der betende Kapuziner, Brixen, 1031. (3) Cf. 0ollectio autkentioa, oap. gener. 1613, in AOC, 1889, t. V, p. 280, n. 6; Ordinationes et d~cisiones, p, 343, n. 32, (4) Cf. AOC, 1906, t. XXII, p. 107.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz