BCCCAP00000000000000000000761

194 SECTIO IV: DE VITA SPIRITUALI apud nos usus invaluit ut a ministro provinciali cum suo defi– nitorio deputarentur, prout vigenti quoque iure sancitum est (1). Uterque ab his officiis et munerihus vacare debet, quae novi– tiorum curam et regimen quoquo modo impedire possunt (2) ;. . insuper nunc magister confessionem no vitiorum audire prohibe– tur, exceptis quibusdam casibus particularibus (3). Tam magíster quam eius socius optimis qualitatibus ornati sint oportet. Ordinationibus capituli g·eneralis an. 1884 claris verbis utriusque munus perstringitur atque optima traduntur monita ad illud rite sancteque explendum (4). In comitiis gene– ralibus an. 1782 statutnm fuerat ut in novitiatus domo collo– caretur etiam frater laicus « religiosa conversatione et vitae exemplaritate 1am per plures aunos commendabilis atque in officiis coenobiorum suf:ficienter instructus, qui sodales laicos ea diligenter doceret» (5). Pro seminariis seu professoriis a ministro provinciali, con– sentiente eius definitorio, deputandus erat aliquis sacerdos ( perspecta bonitate, doctrina, prudentia ac religionis zelo prae– ditus cum eisdem omnibus et singulis facultatibus, quae novi– tiorum magistris de iure vel consuetudine competere solent » (6)r qui spiritualem curam neoprofessorum gerat. Olim hoc munus demandabatur guardiano loci ; sed cum minister generalis Paulus a Oolindres experientia conspexisset quod quandoque guardiani aliis occupationibus erant praepediti vel idoneis carebant doti– bus, et ex alía parte finis a constitutionibus intentus his con– ditionibus obtineri non poterat, statuit ut alius sacerdos ad hoc munus destinaretur (7). Is autem sacerdos in decretis capituli (1) Constitutiones an. 1909, n. 13; Constitntiones an, 1925 1 n. 16, Pro socio ma• giatri ita atatutum erat deoretia oapitnli generalia an. 1847. Cf. Ordinatfones et decisiones, p. 353, n. 53 1 , (2) Cf. Ordinationes et decisiones, p. 353, n. 53 1 ; Constitutione, an. 1925, n. 16. De mutuis relationibus ínter magistrum et gnardianum looi of. VBNANTIUS A LISLE EN-RIGAULT, op. oit., p. 72 sq. (3) Cf. Oonstitutiones an. 1909, n. 16; Oonstitutiones an. 1925, n. 21. (4) Cf. Ordinationes et decisiones, oap. gen. 1847, p. 353; OrdinationeB an. 1884, in AOC, 1887, t. III, p . 41 eq.; Oon,titutioneB an. 1909 1 n. 13-li; Oonstitutiones– an. 1925, n. 16. (5) Cf, Ordi~ationeB et deci,ionea. Ápp., p. 13, n, 7-8. (6) CLEMENS- XIII, breve Quaacumq1ie ad maiorem (22 nov. 1762), in BC, t. VIII, p. 338. (7) Cf. BC, t. VIII, p . 337 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz