BCCCAP00000000000000000000761

184 SECTIO III: DE CONSTITUTIONE ORDINI¡i non esset definitor, praecipue ex eo quod constitutiones Ordinis insinuant electiones guardianorum non esse veras electiones. canonicas, sed tantum institutiones et provisiones (1). 177. - Commissarii provinciales, qui ante constitutiones an. 1909 appellabantur quoque commissarii generales (2), a mi– nistro generali eiusque definitorio eliguntur ad triennium, quo transacto ad alterum eligi poterunt (3). Eisdem titulus ( Adm. Reverendi Patris > spectat (4) necnon ius ad capitulum generale conveniendi (5). Quaecumque autem ordinationes capitulorum generalium statuunt de ministris provincialibus, valent etiam de commissariis huiusmodi, nisi aliter constet; itaque eadem pri– vilegia et exemptiones i1lis competunt (6). 178. - Oustos provincialis ille dicitur, qui custodiam provin– cialem moderatur; eligitur ad triennium a definitorio provinciali 1 religiosorum custodiae consilio antea explorato, sed confirmatione indiget ministri g·eneralis; munus suum exercet tanquam dele– gatus ministri provincialis ad universitatem causarum; domus autem erigere vel paroecias acceptare non potest, neque guar– dianos, magistros novitiorum et directores studiorum deputare;. imo neque novitios recipere, nisi expresse in scriptis delegatio– nem ad hoc acceperit; semel in auno singulos fratres et loca custodiae inspicere cnrabit atque visitationis peractae relationem ministro provinciali mittet (7). Ut autem ad comitia provinciae concurrere valeat, necesse est ut in custodia degant saltero vi– ginti quinque sacerdotes solemniter professi (8). Eius officium cessat ipso facto ob electionem novorum superiorum provinciae, sed donec nuntius electionis successoris in custodiam adveniat 1 (1) Cf. BC, t. VIII, p. 395. (2) Vide supm, p. 150; AOC, 1896, t. XII, p. 169; 1908, t. XXIV, p. 10. Idem etiam dednoitur ex ereotione oommissariatns die 24 iannnrii .an. 1907. Cf. AOC, 1907, t. XXIII, p. 76-77. (3) Cf. Oonstitutiones an. 1909, n. 125 ; Oonstitutiones an. 19.25, n. 130. (4) Cf. Ordinationee an. 1928, n. 328, 2; et deoi11io definitorii generalis an. 1850; ANTONIO DA CASTELBUONO, Rituale monastiao, p. 352, n. l. (5) Cf. AOC, 1896, t. XII, p. 169; 1908, t. XXIV, p. 10; Conetitutiones an. ,1909, n. 147 ; Oonstitutiones an. 1925, n. 161. (6) Cf. Ordinationes an. 19.28, n. 313, 315, 321, 325, 329. (7) Cf. deoretam definitorii generalis die 31 apr. 1937, in AOC, 1937, t. LIII, p. 110-111. (8)·Cf. AOC, 1938, t . LIV, p. H7, 166,257; 1940, t. LVI, p. 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz