BCCCAP00000000000000000000761
182 SECTIO III : DE CONSTITUTIONE ORDINIS 175. Per totum saeculum XIX interdum moderatores provinciarum non electione capitulari, sed directe vel a Sede apostolica vel a superioribus generalibus nominati sunt; quod quidem potissimum. accidit, quum de provinciis constituendis vel rest,ituendis erat quaestio (1). Iure vigenti ministro generali cum suo definitorio tribuitur facultas superiores provinciales eligendi oh graves causas, deliberantis provinciae su:ffragiis antea exploratis . Id autem per duo triennia consecutiva fieri non potest (2). Paulatim mos relinquitur alternatim ex variis provinciae cu– stodiis moderatores provinciales eligendi (3). Hodie ut quis ad hoc munus assumi possit, requiritur ut sit ex legitimo matri– monio na.tus, decem iam saltero annis antea religiosa vota nun– cupaverit, et annos triginta aetatis naturalis habeat (4). Ministri provinciarum tenentur ministrum generalem certiorem facere de sacra visitatione singulis annis peracta, ipsique accurate re– ferre de statu materiali, oeconomico, personali et disciplinari totius provinciae (5). Insuper moderator provinciae residere de– bet habitualiter in aliquo coenobio centrali seu primario, quod a definitorio provinciali sit determinatum; locus autem semel electus absque licentia ministri generalis mutari non potest (6). Mutuas vero cum superiore locali relationes normae peculiares moderantur (7). Specialilrns in rerum adiunctis ministri provinciales, praevia facultate Sedis apostolicae, extraordinariis facultatibus muniun– tur, quae ministro generali suoque definitorio iure communi et (1) Cf. YENANTIUS A LISLE-EN-RIGAULT, Monumenta ad constitutiones, p. 350. lbi invenitur elenohns eleotionum, qnae hoo modo faotae sunt. (2) Cf. Gonstitutiones an. 1925, n. 154.. (3) Cf. HC, t. X, p. 86, 212. (4) Cf. Oonst·itutiones an. 1925, n. 136. In regno Sioiliae ab an. 1784 reqnire• batnr nt munere leotoris perfnnotus esset vel per deoem annos mnnus oonoiona– toris e:x:eronisset et quidem in praeoipnis oi vitatibus. Cf. ANTONIO DA CASTEL– BUONO, Rituale 111onastioo oappuooino, p. 85; GESUALDO DA BHON.TE , EBa?ne di éon– trover8Ía6 eoole,iastiohe, p. 272, Cata.nía, 1859. (5) 0rdin. oap. gener. J.884, in AOC, 1886, t. II, p. 237, n. 48; Oonatitutiones an. J.909, n. 195, 197; Constitutio11eB an. 1925, n. 218, 220. (6) Ordinatione8 et deoiBiones, p. 340, n. 19; VENANTIUS A LISLE•EN•RIGAULT, op. cit., p. 403; Ordinationes an. 1928, n. ·207. (7) Cf. deoisiones definitorii generalis an. 1864, in VENANTIUS A LISLE·EN•RI· GAULT, op. oit., p. 405-406; Ordinationes an. 1928, n. 218.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz