BCCCAP00000000000000000000761

174 SECTIO III : DE CONSTITUTIONE ORDINIB omnes ante susceptum munus, quod, ministro generali cessante, vacat, iuramentum fidelitatis emittunt. 165. - Usque ad tempus regiminis Bernardi ad Andermatt aderat quoque consultor generalis, qui supremum moderatorem in suis peregrinationibus per diversas Ordinis provincias comi– tabatur illiusque, si forte obitus incidisset, sigillum ad primum definitorem deferebat (1). Ipse Leo XII suo brevi I n super-nae (9 mart. 1824), quo superiores nominabat, selegit etiam consul– torem generalem Ordinis, scilicet Salvatorem a Portu Firmano (2). Ultimus, qui hoc munere perfü.nctus est, fuit Michael-Angelus a Rionero; nam Bernardus ab Andermatt paulo post eius electio– nem illum dimisit (3); neque amplius de officio fit mentio. 166. - An. 1782 decreto definitorii generalis confirmata est vetus disciplina, secundum quam secretados generalis Ordinis, postquam of'ficium suum explevisset, gaudebat titulo « Reverendi Patris », necnon exemptionibus et privilegiis lectorum in actu (4). Novissime autem, scilicet ab anno 1909, eidem conceditur ius in capitulo generali suflragia ferendi (5). 167. - Ad annum usque 1828 postulatio causarum servorum Dei erat in potestate procuratoris generalis, qui suavice postu– latorem sibi adsciscebat ad illas apud Ouriam Romanam per– tractandas (6). Ab illo autem anno nov-a ratio inducta est, quae recentiore iure communi et particulari confirmatur et per:ficitur, nimirum: hoc officium libermn et sui inris constituitur in curia generali neque amplius procurae subiicitur; qui autem illo per– functurus est nominatur a ministro generali, assentiente suo definitorio; operam suam explicat sub dependentia superioris generalis et semel in anno coram ipso rationem reddere t enetur de statu causarum tractatarum et de conditionibus oeconomicis. (1) Cf. AOC, 1890, t. VI, p. 147, n. 62; Ordinationes et decisiones, p. 162, n. 75. (2) Cf. BC, t. IX, p. 383. (3) Cf. HILARIN FELDER, General und Erzbischof, p. 100-103. (4) Cf. ANTONIO DA ÜASTELBUONO, Rit1iale, nionastico cappuccino, p. 366, n. 8; Ordinationes et decisiones, p. 238, n. 4; et ibid, Ap., p. 22, n. 62. (5) Constitutiones an. 1909, n. 149; Constitiitiones an. 19.25, n. 161. Vide s1ipra, p . 160. Qnoad pra,ecedentiam et titnlom secretarii generalis cf. Ordinationes a11, 19.28, n. 319, 5 et 328, 9 2. (6) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, HiBto1·ia generalis Ordinis. Pars 11, t. I, p. 128; De post1ilato1·ibus generalibus, in AOC, 1938, t. LIV, p. 217 s q.; HILARIN FELDE R, op. cit., p. 103 sq .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz