BCCCAP00000000000000000000761
170 SECTIO 111: DE CONSTITUTIONB ORDINIS rator sufficitur tamquam vicarius generalis (1); antea capitulum generale quantocius convocare tenebatur (2). Cum consensu mi– nistri generalis et definitorii ipse secretarium procurae cum sub– stituto eligit (3); eidem praecedentia in universo Ordine spec– tat (4), omnibusque communitatis religiosae actibus praeest (5); quod vero ad administrationem bonorum attinet, peculiaria sta– t uta servat a definitorio generali approbata (6). A.b anno 1770 ex-procurator generalis su:ffragia ferre potest in omnibus snae próvinciae capitulis (7). 160. - Bulla Inter graviores (15 maii 1804) nihil de electione vel muneribus procuratoris generalis statuit; quocirca deduci poterat haec omnia ad normam inris communis et particularis tune temporis vigentjs esse pertractanda. A.ttamen primis decen– niis saeculi XIX etiam ob banc causam lites obortae sunt. S. Congregatio Episcoporum et Regularium de mandato Sanc– tissimi die 27 sept. anni 1814 nominavit vicarios et procuratores generales Regularium. ltaque procuratoris munus commiptitur Marino a Cadore, qui statim illud renuntiavit, et eius loco suf– fectus est Isaias a Genua (8). Anno autem 1818 ad normam bul– lae Inter grctviores a Summo Pontífice nominatus est minister generalis Franciscus a Solcbaga, provinciae Castellae alumnus, nulla facta mentione procuratoris et definitorum generalium; atque ex quatuor definitoribus per schedas electis pro fratribus extra Hispaniam habitantibus eodem anno 1818 officium procu– ratoris committitur A.loisio a Caltanissetta (9). Deinde an. 1830 ma– gna confusio oritur. Siquidem in comi tiis generalibus a fratribus provinciarum Hispaniae elig·untur minister generalis et sex defi– nitores, e quibus unus Cyprianus a Palencia procurator gene– ralis declaratur. Hanc autem electionem impugnavit card. A. Ri- (1) Cf. Constitutiones an. 1.925, n. 169. Vide supra, p. 167. (2) Cf. Constitutiones an. 1.643, p. 88, n. XXVIII. (3) Cf. Constitutiones an, 1909, n. 162; Constitutiones an. 1.925, n. 176. (4) Cf. Ordinationes an. 1928, n. 318. (5) Cf. Ordinationos an. 1928, n. 325. (6) Cf. Ordi11ationes an. 1928, n. 112. (7) Cf. BC, t. IX, p. 15. Hodie antem idem ins oompetit ex-definitoribns ge– neralibns, ideoqne et ipsi ex-procnratori generali. Cf. Constitutiones an. 1909, n. 137; Co11stitutíones an. 1.925, n. 144. (8) Cf. BC, t. IX, p. 275, 320. (9) Cf. BC, t. IX, p. 275.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz