BCCCAP00000000000000000000761

DE CONSTITUTIONE HlERARCHIC.A. 167 nuncupata ; atque Leo XIII motu proprio Ex debito pastoralis ojficii (5 maii 1896) declaravit « domum ad S. Laurentii in vía Boncompagni sitam ... esse vere et proprie atque exclusive ge– neralitiam, ideoque ministro generali cum curia esse inhabitan– dam >, atque revera die 25 iunii an. 1896 inbabitari coepit (1). 166. - Vacant,e qualibet de causa of:ficio ministri g,eneralis, hodie Ordinem moderatur procurator generalis tamquam vica– rius (2) ; antea vero hoc munus suscipiebat primus generalis defi– nitor (3) ; sed est animadvertendum quod post an. 1925 procu– rator generalis vi suae electionis est primus inter definitores. Aliter ac olim :fieri solebat, nunc vicarios generalis non tenetur statim comitia generalia convocare; sed debet ad Sedem apo– stolicam quantocius recurrere pro necessariis et opportunis in– structionibus easque acceptas :fideliter exsequi; interim eisdem iuribus ministri generalis gaudet (4). An. 1766 vicario generali conceditur ius Oapellae papali interesse (5). Qnandoque Sedes apostolica vicarium generalem.nominavit, qui Ordinem moderaretur ac si esset supremus moderator in comitiis electus. Ad hoc munus vocatus est die 30 septembris au. 1814 l\farianus ah Alat.ri Ordinique praefuit usque ad annum 1818, quo temporis spatio nullus aderat minister generalis (6). Tandem, ineunte saeculo XIX, vigore bullae Inter graviores (15 maii 1804) alia vicariorum generalium norma sen :figura iuridica inducta est. Siquidem cum minister generalis erat bispa– nus, extra Hispaniam constituebatur vicarius generalis qui plena inrisdictione delegata fratres sibi subiectos moderabatur; et e converso cum minister generalis non erat hispanus. Hic vicarius eligebatur in capitulo quo :fiebat electio ministri generalis et ad idem temporis spatium, sed a solis suflragatoribus pro qui bus constituebatur; confirmabatur autem a ministro generali, a quo etiam i11is facultatibus muniebatur, quae ad munus gerendum (1) Cf. AOC, 1890, t. VI, p. 99; 1896, t. XII, p. 164; DOMENICO DA ISNELLO, op. cit., p. 242 eq. ; HILARIN F:n:LDER, Gene,·al und Erzbischof. P. Bet·nard Chri8t8n von Anderraatt, p. 85-99, Sohwyz, 1943, (2) Cf. Co11Btit1itiones an. 1925, n. 164, 169. (3) Cf. ConBtitutiones an. 1909, n. 155, (4) Cf. ConBtitutiones an. 1909, n. 156; Oonstitutionea an. 1925, n. 170. (5) Cf. BC, t. VIII, p. 364. (6) Cf. BC, t. IX, p. 320. Haeo nominatio faota est ,ad normam deoreti refor– matiouie Regularium diei 22 aug. 1814. Cf. ibid., p. 317 eq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz