BCCCAP00000000000000000000761
164 SECTIO III : DE CONSTITUTIONE ORDINIS negotia pertractantur; sed solum an. 1925 baec norma consti– tutionibus, n. 174, additur, scilicet: « In capitulis generalibus tractetur etiam, iuxta antiquam consuetudinem, de gravioribus negotiis, quae Ordinem nostrum spectant; super quibus capitu– lares omnes tempestive instruantur, ut maturiore cum indicio singuli sententiam suam proferre valeant. Determinare autem quaenam negotia sint capitulo subiicienda, quonamve modo per– tractari debeant ad solum ministrum generalem eiusque de:fini– torium pertinet ». Demum in capi:.ulo generali an. 1938 appro– bantur normae quibus commissiones specialies haec negotia pertractari possint et debeant (1). 3. - De ministro gmeral:i.. 151. Electio. - 152. Duratio. - 153. Munera. - 154. Exemptiones et privilegia. - 155. Sed¿s. - 156. De vicario generali. 151. - In primis est animadvertendum quod ob periculosas rerum civilium subversiones, quae saepe publicam societatis tran– quillitatem turbabant, supremus Ordinis moderator extra comi– tia generalia vel rescripto pontificio vel per scbedas electorum Romam transmissas et a card. Protectore apertas et recognitas saepe aut nominatus aut electus est (2); et primo quidem modo an. 1796, 1806, 1818, 1824; per schedas autem an. 1844, 1859 et 1872. Superiores in comitiis generalibus iure electi approbatione Sedis apostolicae non indigebant ad sua quisque munera exercenda; attamen Leo XIII an. 1884 electiones boc anno factas sua aucto– ritate confirmavit (3). Oirca electionem ministri generalis magna va1·iatio inducta est a:n. 1804 a Pio VII statuente ut deinceps supremus Ordinis moder,ator alternatim eligendus esset, nimirum una vice ex alum– nis provinciarum ditionis hispanicae, altera vero vice ex soda– libus provinciarum extra Hispaniam exsistentium (4). Huiusmodi electionis ratio per totum fere saeculum XIX difficultates et (1) Cf. Noi·niae pro capitiilis generalibus, in AOC, 1938, t. LIV, 'p. 160-161. (2) Vide Bitpra, p. 159; VENANTIUS A LISLE·EN-.RIGAULT, Monmnenta ad C0118ti– fationeB pe·rtinentia, p. 347. (3) Cf. AOC, 1884-85, t. I, p. 17. (4) Cf. bulla Jnter gravioreB (15 maii 1804), in BC, t. X, p. 291 sq., et deola– rationes Gregorii XVI diei 31 oct. 1831 et :; apr. 1832, in BC, t. X, p. 10 sq., 16 sq,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz