BCCCAP00000000000000000000761
DE CONSTITUTIONE HIERARCHICA 159· Sedes apostolica certior facta est (1). Paulo vero post, scilicet. die 7 februarii an. 1859, S. Oongregatio Episcoporum et Regula– rium, nomine Pii IX ad singulos ministros provinciales litteras encyclicas misit, ut responderent an expediret necne ut m1mus. superiorum generalium ad duodecim anuos protraheretur, ita tamen ut, transacto sexennio, convocaretur religiosorum coetus. qui suam de regimine proferrent sententfarn. Acceptis respon– sis, Summus Pontifex decreto Oum iam ferme {28 maii 1859) novum' ministrum generalem ad duodennium elegit, et altero• decreto diei 23 maii an. 1862 iniunxit ut non nitra a sexennio expleto convocarentur in Urbe omnes ministri provinciales,. quibus supremus moderator statum Ordinis et suiipsius agendi rationem patefaceret. Tempora autem non erant tranquilla, qua– propter die 2 decembris an. 1864 indulgetur ut pro coetu a dn– .naretur quorumdam religiosorum selectorum specialis commis- sio, quae tamen peque tune neque postea congregata est (2) .. Norma tamen lata suum vigorem servabat. Die 30 aprilis .an. 1872 eadem S. Oongreg:atio Episcoporum et Regnl arium . statuerat ut anno 1878 consilium patrum provincialium in Urbe, congregaretur; obstantibus autem tempornm locorumque adiunc– tis, die 22 martii illius an. 1878 norma seu praeceptum proro– gatur ad annum, ita tamen ut, eo elapso, supremi moderatores tenerentur praedictum consilium convocare sive in Italia sive · ultra montes (3). Tandem Pius X, suppressis huiusmodi con– gregationibus intermediis, ordinavit (15 maii 1908) nt capitulum, generale singulis sexenniis congregaretur, uti postea constitn-– tiones generales statuerunt (4). Saeculo XJX. ob luctuosas temporum calamitates statis tem– poribus comitia generalia congreg.ari non potuernnt, et idcirco, supremi moderatores vel per rescriptum pontificium (an. 1796,. 1806, 1819, 1824) nominabantm, ve! postquam per schedulas ad (1) Cf. BC, t. X, p. 285. (2) Cf. BC, t . X, p. 371, 422, 479. (3) Cf. BC, t. X, p. 643 ; AOC, 1922, t. XXXVIII, p. 299, n. 2. (4) Cf. N<wrnae regit¡iini8 servandae, in .AOC, 1908,, t. XXIV, p. 170, I ; Consti– tutione8 an. 1909, n. 149; Constitutione8 an. 1925, n. 161. Aegidius a Cortona . eleotus fuerat ad duodeoim annos et ad ídem tempns oonfirmavit Leo XIII supe– riores generales electos an. 1884. Cf. BC, t. X, p. 648; AOC, 1884-85, t . I ,. p. 19.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz