BCCCAP00000000000000000000761
152 SECTIO III: DE CONSTITUTIONE ORDINIS atque eadem auctoritate vel supprimitur vel dividitur (1). 137. - Custodia plures nacta est signi:ficationes. a) Sensu hodierno est iuridica quaedam unitas e variis provinciae domi– bus coalescens extra eius territorium exsistentibus et subiecta custodi a superioribus provincialibus electo atque a ministro generali confirmato (2). Huiusmodi custodiae pendent quidem ab una provincia, sed auctoritate ministri generalis constituun– tur (3). Earum origo plus minus ita explicari potest. Quandoque, praesertim post dimidiatum saeeulum XIX, provinciae religio– sos sodales in dissita.s regiones · mittebant ad sacrum ministe– rium exercendum; domus vero ab eisdem sodalibus habitatae aliquam formabant unitatem propriae provinciae subiectam, quae alío atque alio modo designabatur. In America meridionali et centrali provinciae hispanicae plnres domos ita erexerunt, quae vel custodiae, vel missiones improprio seu lato sensu dictae appellabautur (4), quippe quae. inter :fi.deles populos exe:i;ceban– tur vel in terris S. Oongregationi de Prop. Fide minime subie– ctis. Utut sit, quia ordinario provinciarum regimini aptari non poterant, iam ab anuo 1918 normae Statuti pro missionibus eis– dem observandae proponuntur (5) ; augescente · autem postea fratrnm et coenobiorum numero, aliter providendum erat. Igi– tur paulatim constitumitur vel commissariatus provinciales au– tonomi seu independentes (v. g;r. Ohilensis-Argentinus), vel custodiae provinciales particularibus normis regendae (ab an. 1937), quibus via paratur ad regularem provinciam consti– tuendam (6). b) Anteactis temporilms provinciarum coenobia divideban– tur etiam in varias custodias, quae aliqua iura et officia in regimine habebant (7). Praesenti autem aetate fere nunquam (1) Suppressio oommissariatus Sardiniae die 4 aprile 1930 (of. AOC, 1930, t. XLVI, p. 137) et Corsiofle die 3 apr. 1939 (of. AOC, 1939, t. LV, p. 81). (Z) Divisio oommissariatns Chilensis-Argentinus faota die 14 febr. 1936_(of, AOC, 1936, t. LII, p. 68). (3) Cf. Normae P'"º custodiis provincialibus ~31 apr. 1937), in AOC, 1937 1 t, LIII, J>. 110-111; 1940, t . LVI, p. 12, 66. (4) Cf. TIMOTHEUS SCHA.EFER, De ReligioBiB, n. 78, p. 150. (5) Cf, AOC, 1891, t. VII, p. 154; 1918, t. XXXIV, p. 153. (6) Cf. AOC, 1930, t. XLVI, p. 19 sq. (7) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Historia generalis. Pars II, t. I, p. 106 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz