BCCCAP00000000000000000000761
150 SECTIO III : DE CONSTITUTIONE ORDINIS Flandro-Belgica an. 1857 (1); custodia autem Lucensis ad gra– dum provinciae an. 1884 evehitur auctoritate Sedis apostolicae, et insequenti anuo pariter reconstituitur provincia, Hiberniae (2). Hodie facultas apostolica conceditur rescripto S. Oongrega– tionis Religiosorum ; olim vero alio atque alio modo impertie– batur. Olemens XIII vi brevis Exponi Nobis (1 mart.1762) mi– ni~tro generali Paulo a Oolindres Ordinis provincias visitaturo facultatem dedit, aliquibus additis conditionibus, illas dividendi necnon custodias absque pontificia auctoritate factas abrogandi vel ad minorem seu aequam d1visionem reducendi (3). Item Ole– mens XIV an. 1770 committit card. Decano, salva anctoritate S. Oongregationis Episcopornm et Regularium negotium eri– gendi provincias Ooloniensem et Westphalicam (4). Mos inva– luerat provincias erigendi seu dividendi tempore capituli ; quae norma ita adamussim observabatur, ut si necessitas urgeret, licentia capitulum anticipandi impetraretur (5). Pro territorio S. Oongregationi de Prop. Fide subiecto facultates huiusmodi ab eadem S. Oongregatione concedí debent (6). Oeterum tam nomen quam titulus provinciae noviter ere– ctae vel divisaé in ipso decreto constitutionis significatur, vel, si opus sit, auctoritate ministri generalis, praehabito consensu sui definitorii et audito voto provinciae, mutatur (7). 136. - Statuti'> constitutionum an. 1909 et an. 1925 provi- (1) Cf. BU, t . X, p. 93 sq., 355. In supplici libello quo minister genera.lis facultates Sedis apostolicae postnlabat ad deputandos novos superiores nuper ere• ctae prov. S. Ludovioi (antea custodia Massiliensis) asseritar erectam esse sua ao definitorii auctoritate. Cf. BC, t. X, p. 129. (2) Cf. AOC, 1884-85, t. I, p. 75 sq., 117 sq. (3) Cf. BC, t. VIII, p. 330-332. . (4) Cf. breve Commise.i Nobis (22 ian. 1770), in BC, t. IX, p. 9. (5) Ita acoidit an. 1786, quum provincia B. Laurentii a Brundusio erigeretur. Cf. BC, t. IX, p. 190. (6) S. Congregatio de Prop. Fide decreto Saorn 0ongregatio (13 sept. 1840) oonfirmavit proviuciae Melitensis ereotionem faotam decreto ministri generalis die 27 aug. eiusdem auni. Cf. BC, t. X, p. 89 sq. Ab eadem S. Congregatione eriguntur provincia Angliae an. 1873 (of. BC, t. X, p. 660), Calvariensis et Pen– :sylvauiae in Civitatibos Foederatis Americae die 16 iul. an. 1882 (cf, Bu!larii Ordinis regestuni, n. 4543-44, in AOC, 1897, t. XIII, p. 78) et Hiberniae an. 1885 (of. AOC, 1884-85, t. I. p. 117-119). (7) Provincia Alsatiae ab anuo 1938, mutato nomine, appellatur provincia Strasburgensis. Cf. AOC, 1938, t. LIV, p. 200.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz