BCCCAP00000000000000000000761

148 SECTIO III : DE CONSTITUTIONE ORDINIS II DE CONSTITUTIONE seu DIVISIONE GEOGRAPHICA 134. Praenotanda. - 185. Provincia regularis. - 136. Commissariatus provincialis. - 137. Custodia provincialis. - 138. Commissariatus generalis. - 139. Districtus . - 140. Coenobia. 134. - Iure hodierno universus Ordo divisus est in varias circumscriptiones geographicas, quae sunt : prnvincia regularis, commissariatus provincialis, custodia provincialis, commissaria– tus generalis, districtus, coenobia. Missam nunc facimus quae– stionem de residentiis in territorio S. Congregationi de Prop. Fide subiecto, de quibus infra redibit sermo. Scire tamen opor– tet quod constitutiones recentissimae nonnisi de provinciis et commissariatibus provincialibus agunt: ceterae circumscriptio– nes minores novis constituendis provinciis praedestinantur, et ideo particularibus superiorum generalium normis reguntur. Promulgato Codice inris canonici et ad illius normam con– 'Stitu1.ionibus Ordinis recognitis (1925), quaecumque ad consti– tutionem sive sregiouum divisionem geographicam pertinent -clare definiuntur ; sed huiusmodi ordinationes non semper vel omni ex parte congruunt statui antea vigeuti ; quare in hoc capite nostrum erit utrumque, novum scilicet et veterem sta– tum perlustrare, ut gressus et gradus, quibus ad ius praesens pervenitur, innotescant. 135. - .A.d provinciani religiosam constituendam ius no– strum particulare plura exigit, quam ius commune ecclesiasti– cum. Reapse secundum Sedis apostolicae iurisprudentiam satis est ut inveniantur saltem quatuor donms religiosae a duodecim religiosis sodalibus habitatae (1); constitutiones autem an. 1909, inhaerentes normis a Pio X traditis (21 maii 1908) statuunt, n. 125; « ut nullus locus sive territorium declaretur provincia, nisi triginta saltero ibi sint sacerdotes, qui studiorum currícu– lum expleverint et concionandi facultatem a ministro generali obtinuerint » (2). Pariter constitutiones an. 1925, n. 130, postu- (1) Cf. TUWTHEUS SCHA.EFER 1 O.F.M.CA.P., De Religiosis ad normam Oodicis lul'is Ca11onici 1 n. 78, p. 150, Romae, 1940. (2J Cf. Nonnae Pii X in AOO; 1909, t. XXV, p . 115, n. VUI,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz