BCCCAP00000000000000000000761

134 SECTIO Il: DE JURE PARTICULAR! 123. Normis servandis in reformatione constitutionnm latis an. 1908 a Pio X haec quoad rem liturgicam statuuntur: « circa materiam, formam et typographicam structuram librorum litur– gicorum, audiatur votnm capituli generalis, ne gravosi nimis, ingrati vel incommodi :fiant fratribus libri, quibus necessario uti debent in divino cultu Deo persolvendo. Quod si casus urgeat, provideat definitorium generale, prae oculis habitis progressibus typographicis (seraphicae parsimoniae haud contrariis) in aliis libris liturgicis quibus utitur uterque clerus » (1). An. 1912 Kalendaria particularia iterum reformanda erant iuxta recentissima Sedis apostolicae decreta et instructionem S. Rituum OongregaLionis (2) ; et nostrum quoque hac occa– sione revisum et emendatum est et die 20 februarii an. 1914 approbatnm, cuius natura et índoles litteris encyclicis ministri generalis explicantur. fo eo beatis in priore editione recensitis alii 19 addnntur (3). At paulo post, mense scilicet maio eiusdem anni 1914, congregantnr comitia generalia, in quibus « longe maior pars capitularium iudicabat esse nimis onerosnm (Kalendarium), propter multíplices commemorationes ac nova of.ficia beatorum », quocirca opportunum et optabile fore arbitrabantur iidem ca– pitulares S. Oongregationem Rituum humiliter esse adeundum ad modificationes impetrandas, quibus recitatio divini officii sim– plicior et facilior evaderet (4). Votis huiusmodi obtemperans, procnrator Ordinis generalis libellum S. Rituum Oongregationi porrexít, atque desideratam obtinuit con:firmationem decreto eius– dem S. Oongregationis diei 22 iunii eiusdem anni; sicque mnl– torum beatorum franciscalium officia iterum cessarunt (5); ite– rumque alio modo disponi debuerunt Breviarium et Missale (6). Verumtamen ultima 1..iaec festina reformatio non omnibus placuit, et ideo in capitulo generali an. 1920 denuo agitatur quaestio ut vetus forma resumatur. "Porro - ita loquitur neoe– lectus minister generalis Joseplrns a S. Joanne in Persiceto - fieri non potest ut S. Patris N. Francisci officia antiqua necnon festa (1) AOC, 1909, t. XXV, p. 114, n. IV. (2) AOC, 1913, t. XXIX, p. 102. (3) AOC, 1914, t. XXX, p. 70 85. (4) Cf. ibid., p. 180. (5) Cf. ibid., p. 202 sq. (6) Of. ibid., p. 300.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz