BCCCAP00000000000000000000761

DE SACRIS RITIBUS 133 indulsit ut vetera officia rbythmica in festis S. Francisci, S. An– tonii et S. Clarae subrogarentur novis officiis an. 1741 Fratribus Min. Conventualibus concessis (1); nihilominus in editione bre– viarii, auctoritate ministri . generalis Nicolai a Bustillo facta Matriti an. 1800 ad usum Ordinis, adhuc vetera illa officia re– tinentur. Pedetentim vía parabatur ad Breviarum propriun:i cóncinnan– dum. Die 26 octobris an. 1881, definitorium generale postulavit a Sede apostolica et obtinuit legitimam approbationem ad illud parandum et edendum uti iam habebant Fratres Min. Conven– tuales et Observantes (2). Qnandoquidem autem Bernardus ab Andermatt aegre tnlisset quod •in Breviario nostro multi ex sanctis et beatis fra,nciscalibus deessent, quasi ex 'nostris nou essent, habito consilio cum suo definitorio, proposuit Kalenda– ·rium perpetuum Ordinis ita reformare ut in illud insererentur omnes sancti franciscales atque béati usque ad reformatiouem Fr. Capuccinorum. Consensione · fere unanimi a provinciis ac– cepta, illud Kalendarium proposuit S. R. Oongregationi proba.n– dum, quae revera die 27 aug. an. 1893 optatam reformationem ratam habuit et confirmavit (3). Roe « novum Kalendarium plus quam 40 novis festis beatorum Ordinis Semphici ampliatum fuit et ita dispositum iuxta certa principia, ut si haec in Jutu– rum observentur in afferendis novis festis, stabilitatem tnm ritnum tum ordinationum novorum festorum facile conservet, ac cuiusvis arbitrio, circa Kalendarium · perpetuo impossibile reddatur. Oonsequens novi Kalendarii fuit reformat\o ,Breviarii, Missalis et Martyrologii nostri. Generatim haec reformatio uni– verso Ordini placuit, cum eadem Breviarium ac Missale nostra vere franciscalia evaserint; exceptiones factae sunt » (4). Iuxta eadem principia, prodiit etiam Breviarum, cuius hymnos elegan– tibus versibus in sermonem ita.licum Daniel a Villalba (t 1920) vertit et edidit (5). (1) Cf. BÓ, t. IX, p. 213. (2) Cf. Relazione intó,•no al governo del P. Egidio da Cortona, p. 43. (3) Cf. AOC, 1893, t. XI, p. 178-180; 1894, t. X, p. 15·!7, 140-147. (4) Ita loquebntur Bernardus ab Ander,~att in relatione ad capitnlnm gene– rule an. 1896 faota. Cf. AOC, 1896, t. xn; p. 175, ll, 5. (5) Canzoniere sacro, ossia traduzione poetica degl'iimi del breviario dei Oappuc– cini, Pnlermo, 1912.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz