BCCCAP00000000000000000000761

DE STATUTO PRO MISSIONIBUS 127 Oum iam per quinque anuos compertum esset ex huius Sta– tuti observantia « tum decori Ordinis et missionariormn profe– ctui, tum ipsarum missionum gregis Ohristi salutifero incre-– mento, maxima bona promanare» (1), die 17 iulii an. 1893 de– :finitive approbatur iterumque typis datum est (2). 117. - Huiusmodi vero normae in primis pro missionibus S. Oongregationi de Prop. Fide submissis latae sunt; attamen decreto Venantii a Lisle-en-Rigault, ministri generalis, cum suo definitorio (14 iulii 1918) extenduntur etiam « ad missiones ei– dem S. Oongregationi non submissas, provinciis Oatalauri.iae, Navarrae, Valentiae, Oastellae et Baeticae in Iberia necnon provinciae Genuensis in Italia concreditas » (3). 118. - Praeterea quia decursu teniporis alía quidem obso– leta evaserunt, alía vero neque cum iure ecclesiastico et missio– nali, neque cum recentioribus constitutionibus Ordinis conve– niebant, patres vocales capituli generalis an. 1926 decreverunt denuo Statutum missionum emendare et edere. Igitur textus emendatur et nova forma componitur, in eoque « inserta snnt non modo hodiernae legislationis cauonicae et missionalis prae– scripta, sed ea etiam quae diuturna praecedens experientia mis– sionarios eorumque superiores sapienter docuit; ac tandem adie– ctae sunt normae et adhorta,tiones plurimae ex recentioribus . documentis excerptae, ad hoc ut ipsi provinciarum ministri spiritum vere franciscalem ac missionalem suos iuter subditos magis ac magis foveant, eosque per idoneos fratres praeparare curent ad christianum nomen solerter ac rite propagandum »(4). Textus sic emendatus et compositus approbationem S. Oongre– gationis de Prop. Fide nanciscitur die 23 ianuarii an. 1929, at– que litteris encyclicis Melchioris a Benisa, ministri generalis, . die 25 martii eiusdem anni, promulgatur et editur. Oum vero paulo post alíquae maioris momenti instructiones S. Oongregationis prodiissent, necesse fuit ad illarum norman Statutum emendari; quod ita. emendatum et approbatum denuo · an. 1938 typis vulgatur (5). (1) Cf. AOC, 1893, t. IX, p. 291. (2) Cf. AOC, 1893, t. IX, p. 291-320. (3) Cf. AOC, 1918, t. XXXIV, p. 153. (4) Ita Melohior a Benisa in litteris enéyoliois (25 mart. 1929), quibus novu&– textus promulgatur. AOC, 1929, t. XLV, p. 109. (5) Cf. AOC, 1938, t. LIV, p. 201.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz