BCCCAP00000000000000000000761
126 SECTIO II : DE JURE PARTICULAR! in Statutum pro missionibus Ord. FF. Min. Gapuccinorum anno 1938 approbatum, Romae, 1949. 116. - Ex quo S. Oongregatio de Prop. Fide missiones Or– dinis restaurandas esse iniunxit, supremi moderatores prupo– situm sibi praestituerunt certas ·normas edere, qui bus missio– nariorum directio :firmaretur, atque missionmn incolumitati ac progressui prospiceretur. Quod munus sub moderamine mini– stri generalis Bernardi ab Andermatt absol vit ipse secretarius missionum recenter nominatus Antonfous a Reschio (1), con– fecitque Statutwrn pro mission'ibus, quod considerari potest ve– luti « compendium regularum Ordinis et S. Sedis decretorum, quae regularem disciplinam et munus apostolicum concernunt>>(2). Iam vero laudatus minister generalis, consentiente suo defini– torio, illud Statutum submisit correc.tioni et approbationi Sedis apostolicae, atque Leo XIII, die 26 iunii an. 1887, ad quinquen– nale experimentum approbavit, ea tamen mente ut, quinquen– nio transacto, iterurn examini S. Oongregationis de Prop . Fide traderetur; interim vero litteris circularibus (27 aug. 1887) mi– nistri generalis prornulgatmn est (3). Summus Pontifax Leo XIII const. apost. Romanos Pontífices (1 nov. 1884) normam certam edixerat in posterum sequendam circa exemptionem missionariorum, circa ministerium ab eisdem exercendum necnon circa bonorum temporalium usuro (4) ; ta– metsi haec apostolica constitutio in primis missiones Angliae et Scotiae in genere respiceret, postea vero ad orones rnissiones extenditnr et ideo in Statutum missionum quoque inseritur (5) . Verumtam~n circa ea quae in praefato Statitto statuuntur de usu pecuniae haud aequae interpretationes apud missionarios vulgabantur, quare S. Oongregatio negotium authentice expo– suit, atque die 31 iulii an. 1889 minister generalis hanc senten– tiam missionariis comunicavit (6). (1) Cf. AOC, 1896, t . XII, p. · 173; 1907, t. XXIII, p. 288. (2) Cf. AOC, 1893, t. IX, p. 292. (3) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 257-281. Prodiit etiam separatim. (4) Cf. AOC, 1884-85, t. I, p. 97-109. (5) Cf. Instruotio de bonis eoolesiastiois, in AOC, 1884-85, t. I, p. 131 sq.; De extensione const. « Ronianos Pontifices ,., in AOC, 1888, t. IV, p. 241 sq. (6) Cf. AOC, 1889, t. V, p. 275 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz